La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Occorrenze immagine » Occorrenze immagine » Occorrenze immagine » Biblia Vulgata (1592) - p. 1127



Cap. IIII

1Ideo habentes administrationem, iu-
xta quod misericordiam consecuti su-
mus, non deficimus, 2sed abdicamus occul-
ta dedecoris, non ambulantes in astutia, ne-
que adulterantes verbum Dei, sed in mani-
festatione veritatis commendantes nosmet
ipsos ad omnem conscientiam hominum co-
ram Deo. 3Quod si etiam opertum est Evan-
gelium nostrum: in iis, qui pereunt, est oper-
tum: 4in quibus Deus huius saeculi excaeca-
vit mentes infidelium, ut non fulgeat illis
illuminatio Evangelii gloriae Christi, qui est
imago Dei. 5Non enim nosmetipsos prae-
dicamus, sed Iesum Christum Dominum
nostrum: nos autem servos vestros per Ie-
sum: 6quoniam Deus, qui dixit de tenebris
lucem splendescere, ipse illuxit in cordibus
nostris ad illuminationem scientiae clarita-
tis Dei, in facie Christi Iesu. 7Habemus au-
tem thesaurum istum in vasis fictilibus: ut
sublimitas sit virtutis Dei, et non ex nobis.
8In omnibus tribulationem patimur, sed
non angustiamur: aporiamur, sed non de-
stituimur: 9persecutionem patimur, sed
non derelinquimur: deiicimur, sed non pe-
rimus: 10semper mortificationem Iesu in cor-
pore nostro circumferentes, ut et vita Iesu
manifestetur in corporibus nostris. 11Sem-
per enim nos, qui vivimus, in mortem tra-
dimur propter Iesum: ut et vita Iesu ma-
nifestetur in carne nostra mortali. 12Ergo
mors in nobis operatur, vita autem in vo-
bis. 13Habentes autem eundem spiritum
fidei, sicut scriptum est: Credidi, Propter
quod locutus sum: et nos credimus, pro-
pter quod et loquimur: 14scientes quoniam
qui suscitavit Iesum, et nos cum Iesu su-
scitabit, et constituet vobiscum. 15Omnia
enim propter vos: ut gratia abundans, per
multos in gratiarum actione, abundet in
gloriam Dei. 16Propter quod non defici-
mus: sed licet is, qui foris est, noster ho-
mo corrumpatur: tamen is, qui intus est,
renovatur de die in diem. 17Id enim, quod
in praesenti est momentaneum et leve tri-
bulationis nostrae, supra modum in sublimi-
tate aeternum gloriae pondus operatur in
nobis, 18non contemplantibus nobis quae
videntur, sed quae non videntur. Quae enim
videntur, temporalia sunt: quae autem non
videntur, aeterna sunt.

Cap. V

1Scimus enim quoniam si terrestris do-
mus nostra huius habitationis dissolva-
tur, quod aedificationem ex Deo habemus,
domum non manufactam, aeternam in cae-
lis. 2Nam et in hoc ingemiscimus, habi-
tationem nostram, quae de caelo est, super-
indui cupientes: 3si tamen vestiti, non nudi
inveniamur. 4Nam et qui sumus in hoc ta-
bernaculo, ingemiscimus gravati: eo quod
nolumus exspoliari, sed supervestiri, ut ab-
sorbeatur quod mortale est, a vita. 5Qui
autem efficit nos in hoc ipsum, Deus, qui
dedit nobis pignus spiritus. 6Audentes igi-
tur semper, scientes quoniam dum sumus in
corpore, peregrinamur a Domino: (7per fi-
dem enim ambulamus, et non per speciem)
8audemus autem, et bonam voluntatem ha-
bemus magis peregrinari a corpore, et prae-
sentes esse ad Dominum. 9Et ideo conten-
dimus sive absentes, sive praesentes placere
illi. 10Omnes enim nos manifestari oportet
ante Tribunal Christi, ut referat unusquis-
que propria corporis, prout gessit, sive bo-
num, sive malum. 11Scientes ergo timorem
Domini hominibus suademus, Deo autem
manifesti sumus. Spero autem et in con-
scientiis vestris manifestos nos esse. 12Non
iterum commendamus nos vobis, sed occa-
sionem damus vobis gloriandi pro nobis:
ut habeatis ad eos, qui in facie gloriantur, et
non in corde. 13Sive enim mente excedimus,
Deo: sive sobrii sumus, vobis. 14Charitas
enim Christi urget nos: aestimantes hoc,
quoniam si unus pro omnibus mortuus est,
ergo omnes mortui sunt: 15et pro omnibus
mortuus est Christus: ut, et qui vivunt,
iam non sibi vivant, sed ei, qui pro ipsis
mortuus est et resurrexit. 16Itaque nos ex
hoc neminem novimus secundum carnem:


pagina successiva »