La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Biblia Vulgata (1592) - p. 1126



Cap. II

1Statui autem hoc ipse apud me, ne
iterum in tristitia venirem ad vos. 2Si
enim ego contristo vos: et quis est, qui me
laetificet, nisi qui contristatur ex me? 3Et
hoc ipsum scripsi, ut non cum vene-
ro, tristitiam super tristitiam habeam, de
quibus oportuerat me gaudere: confidens
in omnibus vobis, quia meum gaudium
omnium vestrum est. 4Nam ex multa tri-
bulatione, et angustia cordis scripsi vobis
per multas lacrimas: non ut contristemi-
ni: sed ut sciatis, quam charitatem habeam
abundantius in vobis. 5Si quis autem con-
tristavit, non me contristavit: sed ex par-
te, ut non onerem omnes vos. 6Sufficit
illi, qui eiusmodi est, obiurgatio haec, quae fit
a pluribus: 7ita ut e contrario magis donetis,
et consolemini, ne forte abundantiori tri-
stitia absorbeatur qui eiusmodi est. 8Pro-
pter quod obsecro vos, ut confirmetis in il-
lum charitatem. 9Ideo enim et scripsi, ut
cognoscam experimentum vestrum, an in
omnibus obedientes sitis. 10Cui autem ali-
quid donastis, et ego: nam et ego quod
donavi, si quid donavi, propter vos in per-
sona Christi, 11ut non circumveniamur a sa-
tana: non enim ignoramus cogitationes
eius. 12Cum venissem autem Troadem pro-
pter Evangelium Christi, et ostium mihi
apertum esset in Domino, 13 non habui re-
quiem spiritui meo, eo quod non invene-
rim Titum fratrem meum, sed valefaciens
eis, profectus sum in Macedoniam. 14Deo
autem gratias, qui semper triumphat nos in
Christo Iesu, et odorem notitiae suae mani-
festat per nos in omni loco: 15quia Christi
bonus odor sumus Deo in iis, qui salvi
fiunt, et in iis, qui pereunt: 16aliis quidem
odor mortis in mortem: aliis autem odor
vitae in vitam. Et ad haec quis tam idoneus?
17Non enim sumus sicut plurimi, adulte-
rantes verbum Dei, sed ex sinceritate, sed
sicut ex Deo, coram Deo, in Christo lo-
quimur.

Cap. III

1Incipimus iterum nosmetipsos com-
mendare? aut numquid egemus (sicut
quidam) commendatitiis epistolis ad vos,
aut ex vobis? 2Epistola nostra vos estis, scri-
pta in cordibus nostris, quae scitur, et legitur
ab omnibus hominibus: 3manifestati quod
epistola estis Christi, ministrata a nobis, et
scripta non atramento, sed spiritu Dei vivi:
non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis
carnalibus. 4Fiduciam autem talem habe-
mus per Christum ad Deum: 5non quod suf-
ficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi
ex nobis: sed sufficientia nostra ex Deo est:
6qui et idoneos nos fecit ministros novi te-
stamenti: non littera, sed Spiritu: littera enim
occidit, Spiritus autem vivificat. 7Quod si
ministratio mortis litteris deformata in lapi-
dibus, fuit in gloria, ita ut non possent inten-
dere filii Israel in faciem Moysi propter glo-
riam vultus eius, quae evacuatur: 8quomo-
do non magis ministratio Spiritus erit in
gloria? 9Nam si ministratio damnationis
gloria est: multo magis abundat ministe-
rium iustitiae in gloria. 10Nam nec glorifica-
tum est, quod claruit in hac parte, propter
excellentem gloriam. 11Si enim quod eva-
cuatur, per gloriam est: multo magis quod
manet, in gloria est. 12Habentes igitur talem
spem, multa fiducia utimur: 13et non sicut Moy-
ses ponebat velamen super faciem suam, ut
non intenderent filii Israel in faciem eius, quod
evacuatur, 14 sed obtusi sunt sensus eorum.
Usque in hodiernum enim diem, idipsum
velamen in lectione veteris testamenti manet
non revelatum, (quoniam in Christo eva-
cuatur15) sed usque in hodiernum diem, cum
legitur Moyses, velamen positum est su-
per cor eorum. 16Cum autem conversus
fuerit ad Dominum, aufertur velamen.
17Dominus autem Spiritus est: Ubi autem
Spiritus Domini: ibi libertas. 18Nos vero
omnes, revelata facie gloriam Domini spe-
culantes, in eandem imaginem transforma-
mur a claritate in claritatem, tamquam a
Domini Spiritu.


pagina successiva »