La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
De bello civili » Biblia Vulgata (1592) - p. 1125



Caput Primum

1Paulus Apostolus Iesu Chri-
sti per voluntatem Dei, et Ti-
motheus frater, Ecclesiae
Dei, quae est Corinthi cum
omnibus sanctis, qui sunt in
universa Achaia. 2Gratia vobis, et pax a
Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo.
3Benedictus Deus et Pater Domini nostri
Iesu Christi, Pater misericordiarum, et Deus
totius consolationis, 4qui consolatur nos in
omni tribulatione nostra: ut possimus et ip-
si consolari eos, qui in omni pressura sunt,
per exhortationem, qua exhortamur et ipsi
a Deo. 5Quoniam sicut abundant passiones
Christi in nobis: ita et per Christum abun-
dat consolatio nostra. 6Sive autem tribu-
lamur pro vestra exhortatione et salute, sive
consolamur pro vestra consolatione, sive ex-
hortamur pro vestra exhortatione et salute,
quae operatur tolerantiam earundem passio-
num, quas et nos patimur: 7ut spes nostra
firma sit pro vobis: scientes quod sicut so-
cii passionum estis, sic eritis et consolationis.
8Non enim volumus ignorare vos fratres
de tribulatione nostra, quae facta est in Asia,
quoniam supra modum gravati sumus su-
pra virtutem, ita ut taederet nos etiam vivere.
9Sed ipsi in nobismet ipsis responsum mortis
habuimus, ut non simus fidentes in nobis, sed
in Deo, qui suscitat mortuos: 10qui de tantis
periculis nos eripuit, et eruit: in quem spera-
mus quoniam et adhuc eripiet, 11adiuvanti-
bus et vobis in oratione pro nobis: ut ex
multorum perfonis, eius quae in nobis est
donationis, per multos gratiae agantur pro
nobis. 12Nam gloria nostra haec est, testimo-
nium conscientiae nostrae, quod in simplicita-
te cordis et sinceritate Dei: et non in sapien-
tia carnali, sed in gratia Dei conversati su-
mus in hoc mundo: abundantius autem ad
vos. 13Non enim alia scribimus vobis, quam
quae legistis, et cognovistis. Spero autem
quod usque in finem cognoscetis, 14sicut et
cognovistis nos ex parte, quod gloria vestra
sumus, sicut et vos nostra, in die Domini no-
stri Iesu Christi. 15Et hac confidentia volui
prius venire ad vos, ut secundam gratiam
haberetis: 16et per vos transire in Macedo-
niam, et iterum a Macedonia venire ad vos,
et a vobis deduci in Iudaeam. 17Cum ergo
hoc voluissem, numquid levitate usus sum?
Aut quae cogito, secundum carnem cogito,
ut sit apud me Est, et Non? 18Fidelis au-
tem Deus, quia sermo noster, qui fuit
apud vos, non est in illo Est, et Non.
19Dei enim filius Iesus Christus, qui in
vobis per nos praedicatus est, per me, et
Silvanum, et Timotheum, non fuit Est
et Non, sed Est in illo fuit. 20Quotquot
enim promissiones Dei sunt, in illo Est:
ideo et per ipsum Amen Deo ad gloriam
nostram. 21Qui autem confirmat nos vo-
biscum in Christo, et qui unxit nos Deus:
22qui et signavit nos, et dedit pignus Spiri-
tus in cordibus nostris. 23Ego autem te-
stem Deum invoco in animam meam,
quod parcens vobis, non veni ultra Corin-
thum: non quia dominamur fidei vestrae,
sed adiutores sumus gaudii vestri: nam fi-
de statis.


pagina successiva »