La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Occorrenze immagine » Biblia Vulgata (1592) - p. 111


fendiculum: sed timebis Dominum Deum
tuum, quia ego sum Dominus. 15Non facies
quod iniquum est, nec iniuste iudicabis.
Non consideres personam pauperis, nec
honores vultum potentis. Iuste iudica pro-
ximo tuo. 16Non eris criminator, nec susur-
ro in populo. Non stabis contra sanguinem
proximi tui. Ego Dominus. 17Non oderis
fratrem tuum in corde tuo, sed publice ar-
gue eum, ne habeas super illo peccatum.
18Non quaeras ultionem, nec memor eris in-
iuriae civium tuorum. Diliges amicum tuum
sicut teipsum. Ego Dominus. 19Leges meas
custodite. Iumentum tuum non facies
coire cum alterius generis animantibus.
Agrum tuum non seres diverso semine.
Veste, quae ex duobus testa est, non indue-
ris. 20Homo si dormierit cum in muliere coitu
seminis, quae sit ancilla etiam nubilis, et ta-
men pretio non redempta, nec libertate do-
nata: vapulabunt ambo, et non morientur,
quia non fuit libera. 21Pro delicto autem suo
offeret Domino ad ostium tabernaculi te-
stimonii arietem: 22orabitque pro eo sacerdos,
et pro peccato eius coram Domino, et re-
propitiabitur ei, dimitteturque peccatum,
23Quando ingressi fueritis terram et planta-
veritis in ea ligna pomifera, auferetis prae-
putia eorum: poma, quae germinant, immun-
da erunt vobis, nec edetis ex eis. 24Quarto
autem anno omnis fructus eorum sanctifi-
cabitur laudabilis Domino: 25Quinto autem
anuo comedetis fructus, congregantes po-
ma quae proferunt. Ego Dominus Deus ve
ster. 26Non comedetis cum sanguine. Non
augurabimini, nec observabitis somnia.
27Neque in rotundum attondebitis comam:
nec radetis barbam. 28Et super mortuo non
incidetis carnem vestram, neque figuras
aliquas, aut stigmata facietis vobis. Ego Do-
minus. 29Ne prostituas filiam tuam, ne con-
taminetur terra, et impleatur piaculo. 30Sab-
bata mea custodite, et Sanctuarium meum
metuite. Ego Dominus. 31Non declinetis
ad magos, nec ab ariolis aliquid sciscitemi-
ni, ut polluamini per eos. Ego Dominus
Deus vester. 32Coram cano capite consur-
ge, et honora personam senis: et time Do-
minum Deum tuum. Ego sum Dominus
33Si habitaverit advena in terra vestra, et
moratus fuerit inter vos, non exprobretis
ei: 34sed fit inter vos quasi indigena: et dili-
getis eum quasi vosmetipsos: fuistis enim
et vos advenae in Terra Aegypti. Ego Domi-
nus Deus vester. 35Nolite facere iniquum ali-
quid in iudicio, in regula, in pondere, in men-
sura. 36Statera iusta, et aequa sint pondera, iu-
stus modius, aequusque sextarius. Ego Domi-
nus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ae-
gypti. 37Custodite omnia praecepta mea, et
universa iudicia, et facite ea. Ego Dominus.

Cap. XX

1Locutusque est Dominus ad Moysen,
dicens: 2Haec loqueris filiis Israel: Ho-
mo de filiis Israel, et de advenis, qui habi-
tant in Israel, si quis dederit de semine suo
idolo Moloch, morte moriatur: populus
terrae lapidabit eum. 3Et ego ponam fa-
ciem meam contra illum: succidamque eum
de medio populi sui, eo quod dederit de se-
mine suo Moloch, et contaminaverit San-
ctuarium meum, ac polluerit nomen san-
ctum meum. 4Quod si negligens popu-
lus terrae, et quasi parvipendens imperium
meum, dimiserit hominem qui dedit de se-
mine suo Moloch, nec voluerit eum occi-
dere: 5ponam faciem meam super homi-
nem illum, et super cognationem eius, suc-
cidamque et ipsum, et omnes qui consenserunt
ei ut fornicaretur cum Moloch, de medio
populi sui. 6Anima, quae declinaverit ad
magos et ariolos, et fornicata fuerit cum
eis, ponam faciem meam contra eam, et
interficiam illam de medio populi sui.
7Sanctificamini, et estote sancti, quia ego
sum Dominus Deus vester. 8Custodite prae-
cepta mea, et facite ea: Ego Dominus qui
sanctifico vos. 9Qui maledixerit patri suo,
aut matri, morte moriatur: patri, matrique
maledixit, sanguis eius sit super eum.
10Si moechatus quis fuerit cum uxore alte-
rius, et adulterium perpetraverit cum con-
iuge proximi sui, morte moriantur et moe-


pagina successiva »