
mo, vivet in eis. Ego Dominus. 60mnis
homo ad proximam sanguinis sui non ac-
cedet, ut revelet turpitudinem eius, ego Do-
minus. 7Turpitudinem patris tui et turpi-
tudinem matris tuae non discooperies: ma-
ter tua est non revelabis turpitudinem eius.
8Turpitudinem uxoris patris tui non disco-
operies: turpitudo enim patris tui est. 9Tur-
pitudinem sororis tuae ex patre, sive ex ma-
tre, quae domi vel foris genita est, non reve-
labis. 10Turpitudinem filiae filii tui vel ne-
ptis ex filia non revelabis: quia turpitudo
tua est. 11Turpitudinem filiae uxoris patris
tui, quam peperit patri tuo, et est soror tua,
non revelabis. 12Turpititudinem sororis pa-
tris tui non discooperies: quia caro est pa-
tris tui. 13Turpitudinem sororis matris tuae
non revelabis, eo quod caro sit matris tuae.
14Turpitudinem patrui tui non revelabis,
nec accedes ad uxorem eius, quae tibi affini-
tate coniungitur. 15Turpitudinem nurus
tuae non revelabis, quia uxor filii tui est, nec
discooperies ignominiam eius. 16Turpitudi-
nem uxoris fratris tui non revelabis: quia
turpitudo fratris tui est. 17Turpitudinem
uxoris tuae et filiae eius non revelabis. Fi-
liam filii eius, et filiam filiae illius non su-
mes, ut reveles ignominiam eius: quia caro
illius sunt, et talis coitus incestus est. 18So-
rorem uxoris tuae in pellicatum illius non
accipies, nec revelabis turpitudinem eius
adhuc illa vivente. 19Ad mulierem, qui pa-
titur menstrua, non accedes, nec revelabis
foeditatem eius. 20Cum uxore proximi tui
non coibis, nec seminis commistione ma-
culaberis. 21De semine tuo non dabis ut
consecretur idolo Moloch, nec pollues no-
men Dei tui: ego Dominus. 22Cum mascu-
lo non commiscearis coitu femineo, quia
abominatio est. 23Cum omni pecore non
coibis, nec maculaberis cum eo. Mulier non
succumbet iumento, nec miscebitur ei: quia
scelus est. 24Nec polluamini in omnibus his
quibus contaminatae sunt universae gentes,
quas ego eiiciam ante conspectum vestrum,
25et quibus polluta est terra: cuius ego sce-
lera visitabo, ut evomat habitatores suos.
26Custodite legitima mea atque iudicia, et
non faciatis ex omnibus abominationibus
istis, tam indigena quam colonus qui pere-
grinantur apud vos. 27Omnis enim execra-
tiones istas fecerunt accolae terrae qui fue-
runt ante vos, et polluerunt eam. 28Cavete
ergo ne et vos similiter evomat, cum paria
feceritis, sicut evomuit gentem, quae fuit
ante vos. 29Omnis anima, quae fecerit de
abominationibus his quippiam, peribit de
medio populi sui. 30Custodite mandata mea.
Nolite facere quae fecerunt hi qui fuerunt
ante vos, et ne polluamini in eis: ego Do-
minus Deus vester.
Cap. XIX
1Locutus est Dominus ad Moysen, di-
ceps: 2Loquere ad omnem coetum fi-
liorum Israel, et dices ad eos: Sancti estote,
quia ego sanctus sum, Dominus Deus ve-
ster. 3Unusquisque patrem suum, et matrem
suam timeat. Sabbata mea custodite. Ego
Dominus Deus vester. 4Nolite converti ad
idola, nec Deos conflatiles faciatis vobis.
ego Dominus Deus vester. 5Si immolave-
ritis hostiam pacificorum Domino ut sit
placabilis, 6eo die quo fuerit immolata, co-
medetis eam, et die altero: quidquid autem
residuum fuerit in diem tertium, igne com-
buretis. 7Si quis post biduum comederit ex
ea, profanus erit, et impietatis reus: 8porta-
bitque iniquitatem suam, quia sanctum Do-
mini polluit, et peribit anima illa de popu-
lo suo. 9Cumque messueris segetes terrae tuae,
non tondebis usque ad solum superficiem
terrae: nec remanentes spicas colliges. 10Ne-
que in vinea tua racemos et grana deciden-
tia congregabis, sed pauperibus et peregri-
nis carpenda dimittes. Ego Dominus Deus
vester. 11Non facietis furtum. Non mentie-
mini, nec decipiet unusquisque proximum
suum. 12Non periurabis in nomine meo,
nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus.
13Non facies calumniam proximo tuo, nec
vi opprimes eum. Non morabitur opus
mercenarii tui apud te usque mane. 14Non
maledices surdo, nec coram caeco pones of-
pagina successiva »