
Caput Primum
1Paulus, servus Iesu Chri-
sti, vocatus Apostolus, se-
gregatus in Evangelium Dei,
2quod ante promiserat per
Prophetas suos in Scriptu-
ris sanctis 3de Filio suo, qui factus est ei ex
semine David secundum carnem, 4qui praede-
stinatus est Filius Dei in virtute secundum
spiritum sanctificationis ex resurrectione mor-
tuorum Iesu Christi Domini nostri: 5per quem
accepimus gratiam, et Apostolatum ad obe-
diendum fidei in omnibus Gentibus pro no-
mine eius, 6in quibus estis et vos vocati Iesu
Christi: 7omnibus qui sunt Romae, dilectis
Dei, vocatis sanctis. Gratia vobis, et pax a
Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo.
8Primum quidem gratias ago Deo meo per
Iesum Christum pro omnibus vobis: quia
fides vestra annunciatur in universo mundo.
9Testis enim mihi est Deus, cui servio in spi-
ritu meo in Evangelio filii eius, quod sine in-
termissione memoriam vestri facio10semper
in orationibus meis: obsecrans, si quomodo
tandem aliquando prosperum iter habeam
in voluntate Dei veniendi ad vos. 11Deside-
ro enim videre vos: ut aliquid impertiar vo-
bis gratiae spiritualis ad confirmandos vos:
12id est, simul consolari in vobis per eam, quae
invicem est, fidem vestram, atque meam.
13Nolo autem vos ignorare fratres: quia saepe
proposui venire ad vos, (et prohibitus sum
usque adhuc) ut aliquem fructum habeam
et in vobis, sicut et in ceteris gentibus. 14Grae-
cis ac Barbaris, sapientibus, et insipientibus
debitor sum: 15ita (quod in me) promptum est
et vobis, qui Romae estis, evangelizare. 16Non
enim erubesco Evangelium. Virtus enim Dei
est in salutem omni credenti, Iudaeo primum,
et Graeco. 17Iustitia enim Dei in eo revelatur
ex fide in fidem: sicut scriptum est: Iustus au-
tem ex fide vivit. 18Revelatur enim ira Dei
de caelo super omnem impietatem, et iniusti-
tiam hominum eorum, qui veritatem Dei in
iniustitia detinent: 19quia, quod notum est
Dei,
manifestum est in illis. Deus enim illis ma-
nifestavit. 20Invisibilia enim ipsius, a creatu-
ra mundi, per ea quae facta sunt, intellecta,
conspiciuntur: sempiterna quoque eius vir-
tus, et divinitas: ita ut sint inexcusabiles.
21Quia cum cognovissent Deum, non sicut
Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt:
sed evanuerunt in cogitationibus suis, et ob-
scuratum est insipiens cor eorum: 22dicentes
enim se esse sapientes, stulti facti sunt. 23Et
mutaverunt gloriam incorruptibilis
Dei in
similitudinem imaginis corruptibilis homi-
nis, et volucrum, et quadrupedum, et serpen-
tium. 24Propter quod tradidit illos Deus in
desideria cordis eorum in immunditiam: ut
contumeliis afficiant corpora sua in semet-
ipsis: 25qui commutaverunt veritatem Dei in
mendacium: et coluerunt, et servierunt crea-
turae potius quam Creatori, qui est benedi-
ctus in saecula. Amen. 26Propterea tradidit il-
los Deus in passiones ignominiae. Nam et fe-
minae eorum immutaverunt naturalem
usum in eum usum, qui est contra natu-
ram. 27Similiter autem et masculi, relicto
naturali usu feminae, exarserunt in desideriis suis
in invicem, masculi in masculos turpitudinem
pagina successiva »