
operantes, et mercedem, quam oportuit, er-
roris sui in semetipsis recipientes. 28Et sicut
non probaverunt Deum habere in notitia:
tradidit illos Deus in reprobum sensum: ut
faciant ea, quae non conveniunt,29 repletos
omni iniquitate, malitia, fornicatione, ava-
ritia, nequitia, plenos invidia, homicidio,
contentione, dolo, malignitate, susurrones,
30detractores, Deo odibiles, contumeliosos,
superbos, elatos, inventores malorum, pa-
rentibus non oboedientes, 31insipientes, in-
compositos, sine affectione, absque foede-
re, sine misericordia. 32Qui cum iustitiam
Dei cognovissent, non intellexerunt quo-
niam qui talia agunt, digni sunt morte: et
non solum qui ea faciunt, sed etiam qui
consentiunt facientibus.
Cap. II
1Propter quod inexcusabilis es o ho-
mo omnis, qui iudicas. In quo enim
iudicas alterum, teipsum condemnas; eadem
enim agis, quae iudicas. 2Scimus enim quo-
niam iudicium Dei est secundum veritatem
in eos, qui talia agunt. 3Existimas autem
hoc o homo, qui iudicas eos, qui talia agunt,
et facis ea, quia tu effugies iudicium Dei?
4An divitias bonitatis eius et patientiae, et
longanimitatis contemnis? ignoras quoniam
benignitas Dei ad poenitentiam te adducit?
5 Secundum autem duritiam tuam, et impoe-
nitens cor, thesaurizas tibi iram in die irae,
et revelationis iusti iudicii Dei,6 qui reddet
unicuique secundum opera eius: 7iis quidem,
qui secundum patientiam boni operis glo-
riam, et honorem, et incorruptionem
quaerunt, vitam aeternam: 8iis autem, qui
sunt ex contentione, et qui non acquiescunt
veritati, credunt autem iniquitati, ira, et in-
dignatio. 9Tribulatio, et angustia in om-
nem animam hominis operantis malum, Iu-
daei primum, et Graeci: 10gloria autem, et ho-
nor, et pax omni operanti bonum, Iudaeo
primum, et Greco: 11non enim est acce-
ptio personarum apud Deum. 12 Qui-
cumque enim sine lege peccaverunt, sine
lege peribunt: et quicumque in lege pec-
caverunt, per legem iudicabuntur: 13Non
enim auditores legis iusti sunt apud Deum,
sed factores legis iustificabuntur. 14Cum
enim Gentes, quae legem non habent, natu-
raliter ea, quae legis sunt, faciunt, eiusmodi
legem non habentes, ipsi sibi sunt lex: 15qui
ostendunt opus legis scriptum in cordibus
suis, testimonium reddente illis conscientia
ipsorum, et inter se invicem cogitationibus
accusantibus, aut etiam defendentibus, 16in
die, cum iudicabit Deus occulta hominum,
secundum Evangelium meum per Iesum.
Christum. 17Si autem tu Iudaeus cognomi-
naris, et requiescis in lege, et gloriaris in
Deo, 18et nosti voluntatem eius, et probas
utiliora, instructus per legem, 19confidis teip-
sum esse ducem caecorum, lumen eorum,
qui
in tenebris sunt, 20eruditorem insipientium,
magistrum infantium, habentem formam
scientiae, et veritatis in lege. 21Qui ergo alium
doces, teipsum non doces: qui praedicas non
furandum, furaris: 22qui dicis non moechan-
dum, moecharis: qui abominaris idola, sa-
crilegium facis: 23qui in lege gloriaris, per prae-
varicationem legis Deum inhonoras. 24(No-
men enim Dei per vos blasphematur inter
Gentes, sicut scriptum est.)25 Circumcisio
quidem prodest, si legem observes: si autem
praevaricator legis sis, circumcisio tua prae-
putium facta est. 26Si igitur praeputium iu-
stitias legis custodiat: nonne praeputium il-
lius in circumcisionem reputabitur? 27Et iudi-
cabit id, quod ex natura est praeputium le-
gem consummans, te, qui per litteram, et
circumcisionem praevaricator legis es? 28Non
enim qui in manifesto, Iudaeus est, neque
quae in manifesto, in carne, est circumcisio:
29sed qui in abscondito, Iudaeus est: et cir-
cumcisio cordis in spiritu, non
littera: cuius
laus non ex hominibus, sed ex Deo est.
Cap. III
1Quid ergo amplius Iudaeo est? aut
quae utilitas circumcisionis?2 Mul-
tum per omnem modum. Primum qui-
dem, quia credita sunt illis eloquia Dei. 3Quid
enim, si quidam illorum non crediderunt?
pagina successiva »