
crediderunt, et omnes aemulatores sunt le-
gis. 21Audierunt autem de te quia discessionem
doceas a Moyse eorum, qui per Gentes sunt,
Iudaeorum: dicens non debere eos circumci-
dere filios suos, neque secundum consuetudi-
nem ingredi. 22Quid ergo est? Utique opor-
tet convenire multitudinem: audient enim
te supervenisse. 23Hoc ergo fac quod tibi
dicimus: Sunt nobis viri quattuor, votum
habentes super se. 24His assumptis, sanctifi-
ca te cum illis: et impende in illis ut radant
capita: et scient omnes quia quae de te au-
dierunt, falsa sunt, sed ambulas et ipse cu-
stodiens legem. 25De his autem, qui credi-
derunt ex Gentibus, nos scripsimus, iudi-
cantes ut abstineant se ab idolis, immola-
to, et sanguine, et suffocato, et fornicatione.
26Tunc Paulus, assumptis viris, postera die
purificatus cum illis intravit in templum
annuncians expletionem dierum purificatio-
nis, donec offeretur pro unoquoque eorum
oblatio. 27Dum autem septem dies consum-
marentur, hi, qui de Asia erant, Iudaei, cum
vidissent eum in templo, concitaverunt om-
nem populum, et iniecerunt ei manus, cla-
mantes: 28Viri Israelitae, adiuvate: hic est ho-
mo, qui adversus populum, et legem, et lo-
cum hunc, omnes ubique docens, insuper
et Gentiles induxit in templum, et viola-
vit sanctum locum istum. 29Viderant enim
Trophimum Ephesium in civitate cum
ipso, quem aestimaverunt quoniam in tem-
plum introduxisset Paulus. 30Commotaque
est civitas tota, et facta est concursio populi.
Et apprehendentes Paulum, trahebant eum
extra templum: et statim clausae sunt ianuae.
31Quaerentibus autem eum occidere, nun-
ciatum est tribuno cohortis:
32Quia statim assumptis
militibus, et centurionibus, decurrit ad illos.
Qui cum vidissent tribunum, et milites,
cessaverunt percutere Paulum. 33Tunc ac-
cedens tribunus apprehendit eum, et iussit
cum alligari catenis duabus: et interroga-
bat quis esset, et quid fecisset. 34Alii au-
tem aliud clamabant in turba. Et cum non
posset certum cognoscere prae tumultu,
iussit duci eum in castra. 35Et cum venis-
set ad gradus, contigit ut portaretur a mi-
litibus propter vim populi. 36Sequebatur
enim multitudo populi, clamans: Tolle
eum. 37Et cum coepisset induci in castra Pau-
lus, dicit tribuno: Si licet mihi loqui aliquid
ad te? Qui dixit: Graece nosti? 38Nonne tu
es Aegyptius, qui ante hos dies tumultum
concitati, et eduxisti in desertum quattuor-
millia virorum sicariorum? 39Et dixit ad eum
Paulus: Ego homo sum quidem Iudaeus a
Tharso Ciliciae, non ignotae civitatis mu-
niceps. Rogo autem te, permette mihi lo-
qui ad populum. 40Et cum ille
permisset,
Paulus stans in gradibus, annuit manu ad
plebem, et magno silentio facto, allocutus
est lingua Hebraea, dicens:
Cap. XXII
1Viri fratres, et patres, audite quam ad
vos nunc reddo rationem. 2Cum au-
dissent autem quia Hebraea lingua loquere-
tur ad illos, magis praestiterunt silentium. 3Et
dicit: Ego sum vir Iudaeus, natus in Thar-
so Ciliciae, nutritus autem in ista civitate,
secus pedes Gamaliel eruditus iuxta veri-
tatem paternae legis, aemulator legis, sicut et
vos omnes estis hodie: 4qui hanc viam per-
secutus sum usque ad mortem, alligans et
tradens in custodias viros ac mulieres,
5sicut
princeps sacerdotum mihi testimonium red-
dit, et omnes maiores natu, a quibus et
epistolas accipiens ad fratres Damascum
pergebam, ut adducerem inde vinctos in
Ierusalem ut punirentur. 6Factum est au-
tem, eunte me, et appropinquante Dama-
sco media die, subito de caelo circumsul-
sit me lux copiosa: 7et decidens in terram,
audivi vocem dicentem mihi: Saule, Sau-
le, quid me persequeris? 8Ego autem re-
spondi: Quis es
Domine? Dixitque ad me:
Ego sum Iesus Nazarenus, quem tu per-
sequeris. 9Et qui mecum erant, lumen
quidem viderunt, vocem autem non au-
dierunt eius, qui loquebatur mecum. 10Et di-
xi: Quid faciam, Domine? Dominus autem
dixit ad me: Surgens vade Damascum: et
pagina successiva »