La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
De Iacob et vita beata » Biblia Vulgata (1592) - p. 1089


meum, et ministerium verbi, quod accepi a
Domino Iesu, testificari Evangelium gra-
tiae Dei. 25Et nunc ecce ego scio quia am-
plius non videbitis facies meam vos om-
nes, per quos transivi praedicans regnum Dei.
26Quapropter contestor vos hodierna die,
quia mundus sum a sanguine omnium.
27Non enim subterfugi, quominus annun-
ciarem omne consilium Dei vobis. 28At-
tendite vobis, et universo gregi, in quo vos
Spiritus sanctus posuit episcopos regere Ec-
clesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.
29Ego scio quondam intrabunt post disces-
sionem meam lupi rapaces in vos, non par-
centes gregi. 30Et ex vobis ipsis exurgent vi-
ri loquentes perversa, ut abducant discipu-
los post te. 31Propter quod vigilate memo-
ria retinentes: quoniam per triennium no-
cte et die non cessavi, cum lacrymis mo-
nens unumquemque vestrum. 32Et nunc
commendo vos Deo, et verbo gratiae ipsius,
qui potens est aedificare, et dare heredita-
tem in sanctificatis omnibus. 33Argentum,
et aurum, aut vestem nullius concupivi,
sicut 34ipsi scitis: quoniam ad ea, quae mihi
opus erant, et his, qui mecum sunt, mini-
straverunt manus istae. 35Omnia ostendi vo-
bis, quondam sic laborantes, oportet sisci-
pere infirmos, ac meminisse verbi Domini
Iesu, quondam ipse dixit: Beatius est magis
dare, quam accipere. 36Et cum haec dixisset,
positis genibus suis oravit cum omnibus
illis. 37Magnus autem fletus factus est om-
nium: et procumbentes super collum Pau-
li, osculabantur eum, 38dolentes maxime
in verbo, quod dixerat, quondam amplius
facies eius non essent visuri. Et deduce-
bant eum ad navem.

Cap. XXI

1Cum autem factum esset ut navigare-
mus abstracti ab eis, recto cursu veni-
mus Coum, et frequenti die Rhodum, et in-
de Pataram. 2Et cum invenissemus navem
transfretantem in Phoenicem, ascendentes na-
vigavimus. 3Cum apparuissemus autem
Cypro, relinquentes eam ad sinistram, na-
vigavimus in Syriam, et venimus Tyrum:
ibi enim navis expositura erat onus. 4In-
ventis autem discipulis, mansimus ibi die-
bus septem: qui Paulo dicebant per Spiri-
tum ne ascenderet Ierosolyman. 5Et ex-
pletis diebus profecti ibamus, deducentibus
nos omnibus cum uxoribus, et filiis usque
foras civitatem: et positis genibus in litto-
re, oravimus. 6Et cum valefecissemus invi-
cem, ascendimus navem: illi autem redie-
runt in sua. 7Nos vero navigatione exple-
ta a Tyro descendimus Ptolemaidam: et
salutatis fratribus, mansimus die una apud
illos. 8Alia autem die profecti, venimus
Caesaream. Et intrantes domum Philippi
evangelistae, qui erat unus de septem, man-
simus apud eum. 9Huic autem erant quat-
tuor filiae virgines prophetantes. 10Et cum
moraremur per dies aliquot, supervenit
quidam a Iudaea propheta, nomine Agabus.
11Is cum venisset ad nos, tulit zonam Pauli:
et alligans sibi pedes, et manus dixit: Haec
dicit Spiritus sanctus: Virum, cuius est zo-
na haec, sic alligabunt in Ierusalem Iudaei,
et tradent in manus Gentium. 12Quod
cum audissemus, rogabamus nos, et qui lo-
ci illius erant, ne ascenderet Ierosolyman.
13Tunc respondit Paulus, et dixit: Quid fa-
citis flentes, et affligentes cor meum? Ego
enim non solum alligari, sed et mori in
Ierusalem paratus sum propter nomen Do-
mini Iesu. 14Et cum ei suadere non posse-
mus, quievimus, dicentes: Domini volun-
tas fiat. 15Post dies autem istos praeparati,
ascendebamus in Ierusalem. 16Venerunt au-
tem et ex discipulis a Caesarea nobiscum,
adducentes secum apud quem hospitare-
mur Mnasonem quendam Cyprium, an-
tiquum discipulum. 17Et cum venissemus Ie-
rosolyman, libenter exceperunt nos fra-
tres. 18Sequenti autem die introibat Paulus
nobiscum ad Iacobum, omnesque collecti sunt
seniores. 19Quos cum salutasset, narrabat
per singula, quae Deus fecisset in Gentibus
per ministerium ipsius. 20At illi cum audis-
sent, magnificabant Deum, dixeruntque ei:
Vides frater, quot millia sunt in Iudaeis, qui


pagina successiva »