La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Apparati iconografici - vignette » Biblia Vulgata (1592) - p. 109


tem et hircum, qui pro peccato fuerant im-
molati, et quorum sanguis illatus est in San-
ctuarium ut expiatio compleretur, asporta-
bunt foras castra, et comburent igni tam
pelles quam carnes eorum ac fimum: 28et
quicumque combusserit ea, lavabit vesti-
menta sua, et carnem aqua, et sic ingredie-
tur in castra. 29Eritque vobis hoc legitimum
sempiternum: Mense septimo, decima die
mensis affligetis animas vestras, nullumque
opus facietis, sive indigena, sive advena qui
peregrinatur inter vos. 30In hac die expia-
tio erit vestri, atque mundatio ab omnibus
peccatis vestris: coram Domino mundabi-
mini. 31Sabbatum enim requietionis est, et af-
fligetis animas vestras religione perpetua.
32Expiabit autem sacerdos, qui unctus fue-
rit, et cuius manus initiatae sunt ut sacerdo-
tio fungatur pro patre suo: indueturque sto-
la linea et vestibus sanctis, 33et expiabit San-
ctuarium et tabernaculum testimonii atque
altare, sacerdotes quoque et universum po-
pulum. 34Eritque vobis hoc legitimum sem-
piternum, ut oretis pro filiis Israel, et pro
cunctis peccatis eorum semel in anno. Fe-
cit igitur sicut praeceperat Dominus Moysi.

Cap. XVII

1Et locutus est Dominus ad Moysen,
dicens: 2Loquere Aaron et filiis eius,
et cunctis filiis Israel, dicens ad eos: Iste est
sermo, quem mandavit Dominus, dicens:
3Homo quilibet de domo Israel, si occiderit
bovem aut ovem, sive capram in castris vel
extra castra, 4et non obtulerit ad ostium
tabernaculi oblationem Domino, sangui-
nis reus erit: quasi si sanguinem fuderit, sic
peribit de medio populi sui. 5Ideo sacer-
doti offerre debent filii Israel hostias suas,
quas occident in agro, ut sanctificentur Do-
mino ante ostium tabernaculi testimonii,
et immolent eas hostias pacificas Domino.
6Fundetque sacerdos sanguinem super altare
Domini ad ostium tabernaculi testimonii,
et adolebit adipem in odorem suavitatis
Domino: 7et nequaquam ultra immolabunt
hostias suas daemonibus, cum quibus for-
nicati sunt. Legitimum sempiternum erit
illis et posteris eorum. 8Et ad ipsos dices:
Homo de domo Israel, et de advenis, qui
peregrinantur apud vos, qui obtulerit ho-
locaustum sive victimam, 9et ad ostium ta-
bernaculi testimonii non adduxerit eam, ut
offeratur Domino, interibit de populo suo.
10Homo quilibet de domo Israel, et de ad-
venis qui peregrinantur inter eos, si come-
derit sanguinem, obsirmabo faciem meam
contra animam illius, et disperdam eam de
populo suo, 11quia anima carnis in sanguine
est: et ego dedi illum vobis, ut super altare
in eo expietis pro animabus vestris, et san-
guis pro animae piaculo sit. 12Idcirco dixi
filiis Israel: Omnis anima ex vobis non co-
medet sanguinem, nec ex advenis, qui pe-
regrinantur apud vos. 13Homo quicumque
de filiis Israel, et de advenis, qui peregrinan-
tur apud vos, si venatione atque aucupio
ceperit feram vel avem, quibus vesci licitum
est, fundat sanguinem eius, et operiat illum
terra. 14Anima enim omnis carnis in sangui-
ne est: unde dixi filiis Israel: Sanguinem
universae carnis non comedetis, quia anima
carnis in sanguine est: et quicumque co-
mederit illum, interibit. 15Anima, quae co-
mederit morticinum, vel captum a bestia,
tam de indigenis quam de advenis, lavabit
vestimenta sua et semetipsum aqua, et con-
taminatus erit usque ad vesperum: et hoc
ordine mundus fiet. 16Quod si non laverit
vestimenta sua et corpus, portabit iniqui-
tatem suam.

Cap. XVIII

1Locutus est Dominus ad Moysen,
dicens: 2Loquere filiis Israel, et dices
ad eos: Ego Dominus Deus vester: 3iuxta
consuetudinem Terrae Aegypti, in qua habi-
tastis, non facietis: et iuxta morem Regio-
nis Chanaan, ad quam ego introducturus
sum vos, non agetis, nec in legitimis eo-
rum ambulabitis. 4Facietis iudicia mea, et
praecepta mea servabitis, et ambulabitis in
eis. Ego Dominus Deus vester. 5Custodite
leges meas atque iudicia, quae faciens ho-


pagina successiva »