
eius fixuram clavorum, et mittam digitum
meum in loco clavorum, et mittam ma-
num meam in latus eius, non credam. 26Et
post dies octo, iterum erant discipuli eius in-
tus: et Thomas cum eis. Venit Iesus ianuis
clausis, et stetit in medio, et dixit: Pax vo-
bis. 27Deinde dicit Thomae: Infer digitum
tuum huc, et vide manus meas, et affer
manum tuam, et mitte in latus meum: et
noli esse incredulus, sed fidelis. 28Respondit
Thomas, et dixit ei: Dominus meus,
et
Deus meus. 29Dixit ei Iesus: Quia vidisti
me Thoma, credidisti: beati, qui non vide-
runt, et crediderunt. 30Multa quidem, et
alia signa fecit Iesus in conspectu discipulo-
rum suorum, quae non sunt scripta in libro
hoc. 31Haec autem scripta sunt ut credatis,
quia Iesus est Christus Filius Dei: et ut cre-
dentes, vitam habeatis in nomine eius.
Cap. XXI
1Postea manifestavit se iterum Iesus di-
scipulis ad mare Tiberiadis. Manifesta-
vit autem sic: 2Erant simul Simon Petrus, et
Thomas, qui dicitur Didymus et Natha-
nael, qui erat a Cana Galileae, et filii Zebe-
daei, et alii ex discipulis eius duo. 3Dicit eis
Simon Petrus: Vado piscari. Dicunt ei: Ve-
nimus et nos tecum. Et exierunt, et ascende-
runt in navim: et illa nocte nihil prendide-
runt. 4Mane autem facto stetit Iesus in litto-
re: non tamen cognoverunt discipuli quia
Iesus est. 5Dixit ergo eis Iesus: Pueri num-
quid pulmentarium habetis? Responderunt
ei: Non. 6Dicit eis: Mittite in dexteram na-
vigii rete: et invenietis. Miserunt ergo: et
iam non valebant illud trahere prae multi-
tudine piscium. 7Dixit ergo discipulus ille,
quem diligebat Iesus, Petro: Dominus est.
Simon Petrus cum audisset quia Dominus
est, tunica succinxit se (erat enim nudus)
et misit se in mare. 8Alii autem disicpuli
navigio venerunt: (non enim longe erant
a terra, sed quasi cubitis ducentis) trahen-
tes rete piscium. 9Ut ergo descenderunt in
terram, viderunt prunas positas, et piscem
superpositum, et panem. 10Dicit eis Iesus:
Afferte de piscibus, quos prendidistis nunc.
11Ascendit Simon Petrus, et traxit rete in
terram, plenum magnis piscibus centum
quinquaginta tribus. Et cum tanti essent,
non est scissum rete. 12Dicit eis Iesus: Ve-
nite, prandete. Et nemo audebat discum-
bentium interrogare eum: Tu quis es? scien-
tes, quia Dominus est. 13Et venit Iesus, et
accipit panem, et dat eis, et piscem simili-
ter. 14Hoc iam tertio manifestatus est Ie-
sus discipulis suis cum resurrexisset a mor-
tuis. 15Cum ergo prandissent, dicit Simo-
ni Petro
Iesus: Simon Ioannis diligis me
plus his? Dicit ei: Etiam Domine, tu scis
quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos.
16Dicit ei iterum: Simon Ioannis, diligis
me? Ait illi: Etiam Domine, tu scis quia
amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. 17Di-
cit ei tertio: Simon Ioannis, amas me?
Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio,
Amas me? et dixit ei: Domine tu omnia
nosti: tu scis quia amo te. Dixit ei: Pasce
oves meas. 18Amen, amen dico tibi: cum
esses
iunior, cingebas te, et ambulabas
ubi volebas: cum autem senueris, extendes
manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo
tu non vis. 19Hoc autem dixit significans
qua morte clarificatus esset Deum. Et
cum hoc dixisset, dixit ei: Sequere me.
20Conservus Petrus vidit illum discipulum,
qume diligebat Iesus, sequentem, qui et
recubuit in coena super pectus eius, et di-
xit: Domine quis est qui tradet te? 21Hunc
ergo cum vidisset Petrus, dixit Iesu: Domi-
ne hic autem quid? 22Dicit ei Iesus: Sic eum
volo manere donec veniam, quid ad te? tu
me sequere. 23Exiit ergo sermo iste inter
fratres quia discipulus ille non moritur. Et
non dixit ei Iesus: Non moritur. Sed: Sic
eum volo manere donec veniam, quid ad
te? 24Hic est discipulus ille, qui testimo-
nium perhibet de his, et scripsit haec: et
scimus, quia verum est testimonium eius.
25Sunt autem et alia multa, quae fecit Iesus:
quae si scribantur per singula, nec ipsum ar-
bitror mundum capere posse eos, qui scri-
bendi sunt, libros.
pagina successiva »