La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Metadati » Biblia Vulgata (1592) - p. 1064


eorum crura, et tollerentur. 32Venerunt er-
go milites: et primi quidem fregerunt crura,
et alterius, qui crucifixus est cum eo. 33Ad
Iesum autem cum venissent, ut viderunt eum
iam mortuum, non fregerunt eius crura, 34sed
unus militum lancea latus eius aperuit, et
continuo exivit sanguis, et aqua. 35Et qui vi-
dit, testimonium perhibuit: et verum est te-
stimonium eius. Et ille scit quia vera dicit:
ut et vos credatis. 36Facta sunt enim haec ut
Scriptura impleretur: Os non comminuetis
ex eo. 37Et iterum alia Scriptura dicit: Vide-
bunt in quem transfixerunt. 38Post haec
autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arima-
thaea (eo quod esset discipulus Iesu, occul-
tua autem propter metum Iudaeorum) ut
tolleret corpus Iesu. Et permisit Pilatus.
Venit ergo, et tulit corpus Iesu. 39Venit au-
tem et Nicodemus, qui venerat ad Iesum
nocte primum, ferens mixturam myrrhae,
et aloes, quasi libras centum. 40Acceperunt
ergo corpus Iesu, et ligaverunt illud linteis
cum aromatibus, sicut mos est Iudaeis se-
pelire. 41Erat autem in loco, ubi crucifixus
est, hortus: et in horto monumentum no-
vum, in quo nondum quisquam positus
erat. 42Ibi ergo propter Parasceven Iudaeo-
rum, quia iuxta erat munmentum, posue-
runt Iesum.

Cap. XX

1Una autem sabbati, Maria Magdalene
venit mane, cum adhuc tenebrae es-
sent, ad monumentum: et vidit lapidem
sublatum a monumento. 2Cucurrit ergo,
et venit ad Simonem Petrum, et ad alium
discipulum, quem amabat Iesus, et dicit il-
lis: Tulerunt Dominum de monumento, et
nescimus ubi posuerunt eum. 3Exiit ergo
Petrus, et ille alius discipulus, et venerunt
ad monumentum. 4Currebant autem duo
simul, et ille alius discipulus praecucur-
rit citius Petro, et venit primus ad monu-
mentum. 5Et cum se inclinasset, vidit posi-
ta linteamina, non tamen introivit. 6Venit
ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit
in monumentum, et vidit linteamina posita,
7et sudarium, quod fuerat super caput eius,
non cum linteaminibus positum, sed sepa-
ratim involutum in unum locum. 8Tunc
ergo introivit et ille discipulus, qui venerat
primus ad monumentum: et vidit, et credi-
dit: 9nondum enim sciebat Scripturam, quia
oportebat eum a mortuis resurgere. 10Abie-
runt ergo iterum discipuli ad semetipsos.
11Maria autem stabat ad monumentum foris,
plorans: Dum ergo fleret, inclinavit se, et
prospexit in monumentum: 12et vidit duos
angelos in albis, sedentes, unum ad caput,
et unum ad pedes, ubi positum fuerat cor-
pus Iesu. 13Dicunt ei illi: Mulier, quid plo-
ras? Dicit eis: Quia tulerunt Dominum
meum: et nescio ubi posuerunt eum. 14Haec
cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit
Iesum stantem: et non sciebat quia Iesus
est. 15Dicit ei Iesus: Mulier, quid ploras? quem
qaeris? Illa existimans quia hortulanus es-
set, dicit ei: Domine, si tu sustulisti eum,
dicito mihi ubi posuisti eum: et ego eum
tollam. 16Dicit ei Iesus: Maria. Conversa il-
la, dicit ei: Rabboni (quod dicitur Magi-
ster.) 17Dicit ei Iesus: Noli me tangere, non-
dum enim ascendi ad Patrem meum: vade
autem ad fratres meos, et dic eis: Ascendo
ad Patrem meum, et Patrem vestrum, Deum
meum, et Deum vestrum. 18Venit Maria
Magdalene annuncians discipulis: Quia vidi
Dominum, et haec dixit mihi. 19Cum ergo
sero esset die illo, una sabbatorum, et fores
essent clausae, uni erant discipuli congregati
propter metum Iudaeorum: venit Iesus, et
stetit in medio, et dixit eis: Pax vobis. 20Et
cum hoc dixisset, ostendit eis manus, et la-
tus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino.
21Dixit ergo eis iterum: Pax vobis. Sicut mi-
sit me Pater, et ego mitto vos. 22Haec cum
dixisset, insufflavit: et dixit eis: Accipite
Spiritum sanctum:23quorum remiseritis pec-
cata, remittuntur eis: et quorum retinueri-
tis, retenta sunt. 24Thomas autem unus ex
duodecim, qui dicitur Didymus, non erat
cum eis quando venit Iesus. 25Dixerunt er-
go ei alii discipuli: Vidimus Dominum.
Ille autem dixit eis: Nisi videro in manibus


pagina successiva »