La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Occorrenze immagine » Biblia Vulgata (1592) - p. 1063


Ego nullam invenio in eo causam. 39Est au-
tem consuetudo vobis ut unum dimittam
vobis in Pascha: vultis ergo dimittam vo-
bis regem Iudaeorum?40 Clamaverunt er-
go rursum omnes, dicentes: Non hunc, sed
Barabbam. Erat autem Barabbas latro.

Cap. XIX

1Tunc ergo aprehendit Pilatus Iesum,
et flagellavit. 2Et milites plectentes co-
ronam de spinis, imposuerunt capiti eius:
et veste purpurea circumdederunt eum. 3Et
veniebant ad eum, et dicebant: Ave rex Iu-
daeorum: et dabant ei alapas. 4Exivit ergo
iterum Pilatus foras, et dicit eis: Ecce ad-
duco vobis eum foras, ut cognoscatis quia
nullam invenio in eo causam. (5Exivit er-
go Iesus portans coronam spineam, et pur-
pureum vestimentum:) et dicit eis: Ecce
homo. 6Cum ergo vidissent eum Ponti-
fices, et ministri, clamabant, dicentes: Cru-
cifige, crucifige eum. Dicit eis Pilatus: Ac-
cipite eum vos, et crucifigite: ego enim non
invenio in eo causam. 7Responderunt ei
Iudaei: Nos legem habemus, et secundum
legem debet mori, quia filium Dei se fecit.
8Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem,
magis timuit. 9Et ingressus est praetorium
iterum: et dixit ad Iesum: Unde es tu? Ie-
sus autem responsum non dedit ei. 10Dicit
ergo ei Pilatus: Mihi non loqueris? nescis
quia potestatem habeo crucifigere te, et po-
testatem habeo dimittere te? 11Respondit
Iesus: Non haberes potestatem adversum
me ullam, nisi tibi datum esset desuper. Pro-
pterea qui me tradidit tibi, maius peccatum
habet. 12Et exinde quaerebat Pilatus dimitte-
re eum. Iudaei autem clamabant dicentes:
Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris.
omnis enim, qui se regem facit, contradi-
cit Caesari. 13Pilatus autem cum audisset
hos sermones, adduxit foras Iesum: et sedit
pro tribunali, in loco, qui dicitur Lithostro-
tos, Hebraice autem Gabbatha. 14Erat au-
tem parasceve Paschae, hora quasi sexta, et
dicit Iudaeis: Ecce rex vester. 15Illi autem
clamabant: Tolle, tolle, crucifige eum. Di-
cit eis Pilatus: Regem vestrum crucifigam?
Responderunt Pontifices: Non habemus
Regem, nisi Caesarem. 16Tunc ergo tradi-
dit eis illum ut crucifigeretur. Susceperunt
autem Iesum, et eduxerunt. 17Et baiulans si-
bi crucem exivit in eum, qui dicitur Calva-
riae, locum, Hebraice autem Golgotha: 18ubi
crucifixerunt eum, et cum eo alios duos hinc
et hinc, medium autem Iesum. 19Scripsit au-
tem et titulum Pilatus: et posuit super cru-
cem. Erat autem scriptum: Iesus Nazare-
nus, Rex Iudaeorum. 20Hunc ergo titulum
multi Iudaeorum legerunt: quia prope civi-
tatem erat locus, ubi crucifixus est Iesus:
Et erat scriptum Hebraice, Graece, et Lati-
ne. 21Dicebant ergo Pilato Pontifices Iu-
daeorum: Noli scribere, Rex Iudaeorum: sed
quia ipse dixit: Rex sum Iudaeorum.22 Respon-
dit Pilatus: Quod scripsi, scripsi. 23Milites
ergo cum crucifixissent eum, acceperunt ve-
stimenta eius, (et fecerunt quattuor partes:
unicuique militi partem) et tunicam. Erat
autem tunica inconsutilis, desuper conte-
xta per totum. 24Dixerunt ergo ad invicem:
Non scindamus eam, sed sortiamur de il-
la cuius sit. Ut Scriptura impleretur, di-
cens: Partiti sunt vestimenta mea sibi: et
in vestem meam miserunt fortem. Et mili-
tes quidem haec fecerunt. 25Stabant autem
iuxta crucem Iesu mater eius, et soror matris
eius, Maria Cleophae, et Maria Magdalene.
26Cum vidisset ergo Iesus matrem, et discipu-
lum stantem, quem diligebat, dicit matri suae:
Mulier, ecce filius tuus. 27Deinde dicit di-
scipulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora ac-
cepit eam discipulus in sua. 28Postea sciens
Iesus quia omnia consummata sunt, ut con-
summaretur Scriptura, dixit: Sitio. 29Vas er-
go erat positum aceto plenum. Illi autem
spongiam plenam aceto, hyssopo circum-
ponentes, obtulerunt ori eius. 30Cum ergo
accepisset Iesus acetum, dixit: Consumma-
tum est. Et inclinato capite tradidit spiri-
tum. 31Iudaei ergo, (quoniam Parasceve
erat) ut non remanerent in cruce corpora
sabbato, (erat enim magnus dies ille Sab-
bati) rogaverunt Pilatum ut frangerentur


pagina successiva »