La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Occorrenze immagine » Biblia Vulgata (1592) - p. 1054


31scimus autem quia peccatores Deus non au-
dit: sed si quis Dei cultor est, et voluntatem
eius facit, hunc exaudit. 32A saeculo non est
auditum quia quis aperuit oculos caeci nati.
33Nisi esset hic a Deo, non poterat facere
quidquam. 34 Responderunt, et dixerunt ei:
In peccatis natus es totus, et tu doces nos?
Et eiecerunt eum foras: 35Audivit Iesus quia
eiecerunt eum foras: et cum invenisset eum,
dixit ei: Tu credis in Filium Dei? 36Respon-
dit ille, et dixit: Quis est, Domine, ut credam
in eum? 37Et dixit ei Iesus: Et vidisti eum,
et qui loquitur tecum, ipse est. 38At ille
ait: Credo Domine. Et procidens adoravit
eum. 39Et dixit Iesus: In iudicium ego in
hunc mundum veni: ut qui non vident vi-
deant, et qui vident caeci fiant. 40Et audie-
runt quidam ex Pharisaeis, qui cum ipso erant,
et dixerunt ei: Numquid et nos caeci su-
mus? 41Dixit eis Iesus: Si caeci essetis, non
haberetis peccatum. Nunc vero dicitis:
Quia videmus. Peccatum vestrum manet.

Cap. X

1Amen, amen dico vobis: qui non in-
trat per ostium in ovile ovium, sed
ascendit aliunde: ille fur est, et latro. 2Qui
autem intrat per ostium, pastor est ovium.
3Huic ostiarius aperit, et oves vocem eius
audiunt, et proprias oves vocat nominatim,
et educit eas. 4Et cum proprias oves emi-
serit, ante eas vadit: et oves illum sequuntur,
quia sciunt vocem eius. 5Alienum autem
non sequuntur, sed fugiunt ab eo: quia non
noverunt vocem alienorum. 6Hoc prover-
bium dixit eis Iesus. Illi autem non cogno-
verunt quid loqueretur eis. 7Dixit ergo eis
iterum Iesus: Amen, amen dico vobis, quia
ego sum ostium ovium. 8Omnes quotquot
venerunt, fures sunt, et latrones, et non au-
dierunt eos oves. 9Ego sum ostium. Per
me si quis introierit, salvabitur: et ingre-
dietur, et egredietur, et pascua inveniet.
10Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et
perdat. Ego veni ut vitam habeant, et abun-
dantius habeant. 11Ego sum pastor bonus.
Bonus pastor animam suam dat pro ovibus
suis. 12Mercenarius autem, et qui non est
pastor, cuius non sunt oves propriae, videt
lupum venientem, et dimittit oves, et fugit:
et lupus rapit, et dispergit oves: 13mercena-
rius autem fugit, quia mercenarius est, et non
pertinet ad eum de ovibus. 14Ego sum pa-
stor bonus: et cognosco meas, et cogno-
scunt me meae. 15Sicut novit me Pater, et
ego agnosco Patrem: et animam meam po-
no pro ovibus meis. 16Et alias oves habeo,
quae non sunt ex hoc ovili: et illa opor-
tet me adducere, et vocem meam audient,
et fiet unum ovile, et unus pastor. 17Pro-
pterea me diligit Pater: quia ego pono ani-
mam meam, ut iterum sumam eam. 18Ne-
mo tollit eam a me: sed ego pono eam a
meipso, et potestatem habeo ponendi eam:
et potestatem habeo iterum sumendi eam.
Hoc mandatum accepi a Patre meo. 19Dis-
sensio iterum facta est inter Iudaeos porpter
sermones hos. 20Dicebant autem multi ex
ipsis: Daemonium habet, et insanit: quid eum
auditis? 21Alii dicebant: Haec verba non
sunt daemonium habentis: numquid daemo-
nium potest caecorum oculos aperire? 22Fa-
cta sunt autem Encaenia in Ierosolymis: et
hiems erat. 23Et ambulabat Iesus in templo,
in porticu Salomonis. 24Circumdederunt
ergo eum Iudaei, et dicebant ei: Quousque
animam nostram tollis? si tu es Christus,
dic nobis palam. 25Respondit eis Iesus: Lo-
quor vobis, et non creditis. Opera, quae ego
facio in nomine Patris mei, haec testimo-
nium perhibent de me: 26sed vos non credi-
tis, quia non estis ex ovibus meis. 27Oves
meae vocem meam audiunt: et ego cogno-
sco eas, et sequuntur me: 28et ego vitam
aeternam do eis: et non peribunt im aeter-
num, et non rapiet eas quisquam de ma-
nu mea. 29Pater meus quod dedit mihi,
maius omnibus est: et nemo potest rapere
de manu Patris mei. 30Ego, et Pater unum
sumus. 31Sustulerunt ergo lapides Iudaei, ut
lapidarent eum. 32Respondit eis Iesus: Mul-
ta bona opera ostendi vobis ex Patre meo,
propter quod eorum opus me lapidatis?
33Responderunt ei Iudaei: De bono opere non


pagina successiva »