
quia daemonium habes. Abraham mortuus
est, et Prophetae: et tu dicis: Si quis sermo-
nem meum servaverit, non gustabit mor-
tem in aeternum. 53Numquid tu maior es
patre nostro Abraham, qui mortuus est? et
Prophetae mortui sunt. Quem te ipsum fa-
cis? 54Respondit Iesus: Si ergo glorifico me
ipsum, gloria mea nihil est: est Pater meus,
qui glorificat me, quem vos dicits quia Deus
vester est, 55et non cognovistis eum: ego au-
tem novi eum: Et si dixero quia non scio
eum, ero similis vobis, mendax. Sed scio
eum, et sermonem eius servo. 56Abraham
pater vester exultavit ut videret diem meum:
vidit, et gavisus est. 57Dixerunt ergo Iudaei
ad eum: Quinquaginta annos nondum ha-
bes, et Abraham vidisti? 58Dixit eis Iesus:
Amen, amen dico vobis, antequam Abra-
ham fieret, ego sum. 59Tulerunt ergo lapi-
des, ut iacerent in eum: Iesus autem ab-
scondit se, et exivit de templo.
Cap. IX
1Et praeteriens Iesus vidit hominem cae-
cum a nativitate: 2et interrogaverunt
eum discipuli eius: Rabbi, quis peccavit,
hic, aut parentes eius, ut caecus nasceretur?
3Respondit Iesus: Neque hic peccavit, ne-
que parentes eius: sed ut manifestentur ope-
ra Dei in illo. 4Me oportet operari opera
eius, qui misit me, donec dies est: venit nox,
quando nemo potest operari. 5Quamdiu sum
in mundo, lux sum mundi. 6Haec cum dixis-
set, expuit in terram, et fecit lutum ex spu-
to, et linivit lutum super oculos eius, 7et
dixit ei: Vade, lava in natatoria Siloe (quod
interpretatur Missus). Abiit ergo, et lavit,
et venit videns. 8Itaque vicini, et qui vide-
rant eum prius quia mendicus erat, dice-
bant: Nonne hic est, qui sedebat, et men-
dicabat? Alii dicebant: Quia hic est. 9Alii
autem: Nequaquam, sed similis est ei. Ille
vero dicebat: Quia ego sum. 10Dicebant ergo
ei: Quomodo aperti sunt tibi oculi? 11 Re-
spondit: Ille homo, qui dicitur Iesus, lutum
fecit: et unxit oculos meos, et dixit mihi:
Vade ad natatoria Siloe, et lava. Et abii, et
lavi, et video. 12Et dixerunt ei: Ubi est ille?
Ait: Nescio. 13Adducunt eum ad Pharisaeos,
qui caecus fuerat. 14Erat autem sabbatum
quando lutum fecit Iesus, et aperuit oculos
eius. 15Iterum ergo interrogabant eum Pha-
risaei quomodo vidisset. Ille autem dixit eis:
Lutum mihi posuit super oculos, et lavi, et
video. 16Dicebant ergo ex Pharisaeis qui-
dam: Non est hic homo a Deo, qui sab-
batum nono custodit. Alii autem dicebant:
Quomodo potest homo peccator haec signa
facer? Et scisma erat inter eos. 17Dicunt
ergo caeco iterum: Tu quid dicis de illo,
qui aperuit oculos tuos? Ille autem dixit:
Quia propheta est. 18Non crediderunt ergo
Iudaei de illo, quia caecus fuisset et vidisset,
donec vocarentur parentes eius, qui vide-
rat: 19et interrogaverunt eos, dicentes: Hic
est filius vester, que vos dicitis quia caecus
natus est? Quomodo ergo nunc videt? 20Re-
sponderunt eis parentes
eius, et dixerunt:
Scimus quia hic est filius noster, quia cae-
cus natus est: 21quomodo autem nunc videat,
nescimus: aut quis eius aperuit oculos, nos
nescimus: ipsum interrogate: aetatem ha-
bet, ipse de se loquatur. 22Haec dixerunt pa-
rentes eius, quoniam timebant Iudaeos: iam
enim conspiraverant Iudaei, ut si quis eum
confiteretur esse Christum, extra synago-
gam fieret. 23Propterea parentes eius dixe-
runt: Quia aetatem habet, ipsum interro-
gate. 24Vocaverunt ergo rursum hominem,
qui fuerat caecus,
et dixerunt ei: Da gloriam
Deo. Nos scimus quia hic homo peccator
est. 25Dixit ergo eis ille: Si peccator est, ne-
scio: unum scio, quia caecus cum essem, mo-
do video. 26Dixerunt ergo illi: Quid fecit
tibi? quomodo aperuit tibi oculos? 27Re-
spondit eis: Dixi vobis iam, et audisitis:
quid iterum vultis audire? numquid et vos
vultis discipuli eius fieri? 28Maledixerunt er-
go ei, et dixerunt: Tu discipulus illius sis: nos
autem Moysi discipuli sumus. 29Nos scimus
quia
Moysi locutus est Deus: hunc autem
nescimus unde sit. 30Respondit ille homo,
et dixit eis: In hoc enim mirabile est quia
vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos:
pagina successiva »