
22Neque enim Pater iudicat quemquam: sed
omne iudicium dedit Filio, 23ut omnes hono-
rificent Filium, sicut honorificant Patrem:
qui non honorificat Filium, non honorifi-
cat Patrem, qui misit illum. 24Amen, amen
dico vobis, quia qui verbum meum audit,
et credit ei, qui misit me, habet vitam aeter-
nam, et in iudicium non venit, sed transiit
a morte in vitam. 25Amen, amen dico vobis,
quia venit hora, et nunc est, quando mor-
tui audient vocem Filii Dei: et qui audierint,
vivent. 26Sicut enim Pater habet vitam in
semetipso: sic dedit et Filio habere vitam
in semetipso: 27et potestatem dedit ei iudicium
facere, quia Filius hominis est. 28Nolite mi-
rari hoc, quia venit hora, in qua omnes, qui
in monumentis sunt, audient vocem Filii
Dei: 29et procedent qui bona fecerunt, in re-
surrectionem vitae: qui vero mala egerunt,
in
resurrectionem iudicii. 30Non possum
ego a meipso facere quidquam. Sicut au-
dio, iudico: et iudicium meum iustum est:
quia non quaero voluntatem meam, sed vo-
luntatem eius, qui misit me. 31Si ego testi-
monium perhibeo de meipso, testimonium
meum non est verum. 32Alius est, qui te-
stimonium perhibet de me: et scio quia ve-
rum est testimonium, quod perhibet de
me. 33Vos misistis ad Ioannem: et testi-
monium perhibuit veritati. 34Ego autem non
ab homine
testimonium accipio: sed haec
dico ut vos salvi sitis. 35Ille erat lucerna ar-
dens, et lucens. Vos autem voluistis ad
horam exultare in luce eius. 36Ego autem ha-
beo testimonium maius Ioanne. Opera
enim, quae dedit mihi Pater ut perficiam ea:
ipsa opera, quae ego facio, testimonium per-
hibent de me, quia Pater me misit: 37et qui
misit me Pater, ipse testimonium perhibuit
de me: neque vocem eius umquam audistis,
neque speciem eius vidistis. 38Et verbum eius
non habetis in vobis manens: quia quem
misit ille, huic vos non creditis. 39Scrutami-
ni Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam
aeternam habere: et illae sunt, quae testimo-
nium perhibent de me: 40et non vultis venire
ad me ut vitam hebeatis. 41Claritatem ab
hominibus non accipio. 42Sed cognovi vos,
quia dilectionem Dei non habetis in vobis.
43Ego veni in nomine Patris mei, et non ac-
cipitis me: si alius venerit in nomine suo,
illum accipietis. 44Quomodo vos potestis
credere, qui gloriam abinvicem accipitis: et
gloriam, quae a solo Deo est, non quaeritis?
45Nolite putare quia ego accusaturus sim
vos apud Patrem. Est qui accusat vos Moy-
ses, in quo vos speratis. 46Si enim crederetis
Moysi, crederetis forsitan et mihi: de me
enim ille scripsit. 47Si autem illius litteris non
creditis: quomodo verbis meis credetis?
Cap. VI
1Post haec abiit Iesus trans mare Galileae,
quod est Tiberiadis: 2et sequebatur eum
multitudo magna, qui videbant signa, quae
faciebat super his, qui infirmabantur. 3Su-
biit ergo in montem Iesus: et ibi sedebat cum
discipulis suis. 4Erat autem proximum Pa-
scha dies festus Iudaeorum. 5Cum sublevas-
set ergo oculos Iesus, et vidisset quia mul-
titudo maxima venit ad eum, dixit ad Phi-
lippum: Unde ememus panem, ut manducent
hi? 6Hoc autem dicebat tentans eum: ipse
enim sciebat quid esset facturus. 7Respon-
dit ei Philippus: Ducentorum denariorum
panes non sufficiunt eis, ut unusquisque mo-
dicum quid accipiat. 8Dicit ei unus ex di-
scipulis eius, Andreas frater Simonis Petri:
9Est puer unus hic, qui habet quinque pa-
nes ordeaceos, et duos pisces: sed haec quid
sunt inter tantos? 10Dixit ergo Iesus: Facite
homines discumbere. Erat autem foenum
multum in loco. Discubuerunt ergo viri,
numero quasi quinque millia. 11Accepit er-
go Iesus panes: et cum gratias egisset, distri-
buit discumbentibus: similiter et ex pisci-
bus quantum volebant. 12Ut autem im-
pleti sunt, dixit discipulis suis: Colligi-
te quae superaverunt fragmenta, ne pe-
reant. 13Collegerunt ergo, et impleve-
runt duodecim cophinos fragmentorum ex
quinque panibus ordeaceis, quae superfue-
runt his, qui manducaverant. 14Illi ergo
homines cum vidissent quod Iesus fecerat
pagina successiva »