
33Et ego nesciebam eum: sed qui misit me ba-
ptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem
videris Spiritum descendentem, et manen-
tem super eum, hic est, qui baptizat in Spiritu
sancto. 34Et ego vidi: et
testimonium perhi-
bui quia hic est Filius Dei. 35Altera die iterum
stabat Ioannes, et ex discipulis eius duo. 36Et
respiciens Iesum ambulantem, dicit: Ecce
agnus Dei. 37Et audierunt eum duo disci-
puli loquentem, et secuti sunt Iesum. 38Con-
versus autem Iesus, et videns eos sequentes
se, dicit eis: Quid quaeritis? Qui dixerunt ei:
Rabbi (quod dicitur interpretatum Magi-
ster) ubi habitas? 39Dicit
eis: Venite, et vi-
dete. Venerunt, et viderunt ubi maneret,
et apud eum manserunt die illo: hora au-
tem erat quasi decima. 40Erat autem An-
dreas frater Simonis Petri unus ex duobus,
qui audierunt a Ioanne, et secuti fuerant
eum. 41Invenit hic primum fratrem suum
Simonem, et dicit ei: Invenimus Messiam.
(quod est interpretatum Christus) 42Et
adduxit eum ad Iesum. Intuitus autem eum
Iesus, dixiti: Tu es Simon filius Iona: tu
vocaberis Cephas. Quod interpretatur Pe-
trus. 43In crastinum voluit exire in Gali-
laeam, et invenit Philippum. Et dicit ei Ie-
sus: Sequere me. 44Erat autem Philippus a
Bethsaida, civitate Andreae, et Petri. 45Inve-
nit Philippus Nathanael, et dicit ei: Quem
scripsit Moyses in lege, et Prophetae, inve-
nimus Iesum filium Ioseph a Nazareth.
46Et dixit ei Nathanael: A Nazareth potest
aliquid boni esse? Dicit ei Philippus: Ve-
ni, et vide. 47Vidit Iesus Nathanael venien-
tem ad se, et dicit de eo: Ecce vere Israe-
lita, in quo dolus non est. 48Dicit ei Natha-
nael: Unde me nosti? Respondit Iesus, et
dixit ei: Priusquam Philippus te vocaret,
cum esses sub ficu, vidi te. 49Respondit ei
Nathanael, et ait: Rabbi, tu es Filius Dei, tu
es Rex Israel. 50Respondit Iesus, et dixit ei:
Quia tibi dixi: Vidi te sub ficu, credis: ma-
ius his videbis. 51Et dicit ei: Amen amen
dico vobis, videbitis caelum apertum, et
Angelos Dei ascendentes, et descendentes
supra Filium hominis.
Cap. II
1Et die tertia nuptiae factae sunt in Cana
Galileae: et erat mater Iesu ibi. 2Voca-
tus est autem et Iesus, et discipuli eius ad
nuptias. 3Et deficiente vino, dicit mater Ie-
su ad eum: Vinum non habent. 4Et dicit
ei Iesus: Quid mihi, et tibi est mulier? non-
dum venit hora mea. 5Dicit mater eius mi-
nistris: Quodcumque dixerit vobis, facite.
6Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae
secundum purificationem Iudaeorum, ca-
pientes singulae metretas binas vel ternas.
7Dicit eis Iesus: Implete hydrias aqua. Et
impleverunt eas usque ad summum. 8Et di-
cit eis Iesus: Haurite nunc, et ferte architri-
clino. Et tulerunt. 9Ut autem gustavit ar-
chitriclinus aquam vinum factam, et non
sciebat unde esset, ministri autem sciebant,
qui hauserant aquam: vocat sponsum archi-
triclinus, 10et dicit ei: Omnis homo primum
bonum vinum ponit: et cum
inebriati fue-
rint, tunc id, quod deterius est: Tu autem ser-
vasti bonum vinum usque adhuc. 11Hoc fe-
cit initium signorum Iesus in Cana Gali-
leae: et manifestavit gloriam suam, et credi-
derunt in eum discipuli eius. 12Post hoc de-
scendit Capharnaum ipse, et mater eius, et
fratres eius, et discipuli eius: et ibi manse-
runt non multis diebus. 13Et prope erat Pa-
scha Iudaeorum, et ascendit Iesus Ierosoly-
mam: 14et invenit in templo vendentes bo-
ves, et oves, et columbas, et numularios se-
dentes. 15Et cum fecisset quasi flagellum de
funiculis, omnes eiecit de templo, oves quo-
que, et boves, et numulariorum effudit aes,
et mensas subvertit. 16Et his, qui columbas
vendebant, dixit: Auferte ista hinc, et nolite
facere domum patris meo, domum negotia-
tionis. 17Recordati sunt vero discipuli eius
quia scriptum est: Zelus domus tuae come-
dit me. 18Responderunt ergo Iudaei, et dixe-
runt ei: Quod singum ostendis nobis quia
haec facis? 19Respondit Iesus, et dixit eis: Sol-
vite templum hoc, et in tribus diebus exci-
tabo illud. 20Dixerunt ergo Iudaei: Quadra-
ginta et sex annis aedificatum est templum
pagina successiva »