La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Biblia, 1Pt » Ambrosius » Biblia Vulgata (1592) - p. 1043



Caput Primum

1In principio erat verbum, et
verbum erat apud Deum, et
Deus erat verbum. 2Hoc
erat in principio apud Deum.
3Omnia per ipsum facta
sunt: et sine ipso factum est nihil, quod fa-
ctum est, 4in ipso vita erat, et vita erat lux
hominum: 5et lux in tenebris lucet, et tene-
brae eam non comprehenderunt. 6Fuit ho-
mo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes.
7Hic venit in testimonium ut testimonium
perhiberet de lumine, ut omnes crederent
per illum. 8Non erat ille lux, sed ut testimo-
nium perhiberet de lumine. 9Erat lux ve-
ra, quae illuminat omnem hominem venien-
tem in hunc mundum. 10In mundo erat, et
mundus per ipsum factus est, et mundus
eum non cognovit. 11In propria venit, et
sui eum non receperunt. 12Quotquot autem
receperunt eum, dedit eis potestatem filios
Dei fieri, his, qui credunt in nomine eius:
13qui non ex sanguinibus, neque ex volun-
tate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex
Deo nati sunt. 14Et verbum caro factum
est, et habitavit in nobis: et vidimus glo-
riam eius, gloriam quasi unigeniti a parte
plenum gratiae, et veritatis. 15Ioannes testi-
monium perhibet de ipso, et clamat dicens:
Hic erat, quem dixi: Qui post me venturus
est, ante me factus est: quia prior me erat.
16Et de plenitudine eius nos omnes accepi-
mus, et gratiam pro gratia. 17Quia lex per
Moysen data est, gratia, et veritas per Ie-
sum Christum facta est. 18Deum nemo vidit
umquam: unigenitus filius, qui est in sinu
patrsi, ipse enarravit. 19Et hoc est testimo-
nium Ioannis, quoando miserunt Iudaei ab
Ierosolymis sacerdotes et Levitas ad eum
ut interrogaverunt eum: Tu quis es? 20Et con-
fessus est, et non negavit: et confessus est:
Quia non sum ego Christus. 21Et interroga-
verunt eum: Quid ergo? Elias es tu? Et
dixit: Non sum. Propheta es tu? Et respon-
dit: Non. 22Dixerunt ergo ei: Quis es ut re-
sponsum demus his, qui miserunt nos? quid
dicis de teipso? 23Ait: Ego vox clamantis
in deserto: Dirigite viam Domini, sicut di-
xit Isaias propheta. 24Et qui missi fuerant,
erant ex Pharisaeis. 25Et interrogaverunt
eum, et dixerunt ei: Quid ergo baptizas, si
tu non es Christus, neque Elias, neque Pro-
pheta? 26Respondit eis Ioannes, dicens: Ego
baptizo in aqua: medius autem vestrum
stetit, quem vos nescitis. 27Ipse est, qui post
me venturus est, qui ante me factus est:
cuius ego non sum dignus ut solvam eius
corigiam calceamenti. 28Haec in Bethania
facta sunt trans Iordanem, ubi erat Ioan-
nes baptizans. 29Altera die vidit Ioannes
Iesum venientem ad se, et ait: Ecce agnus
Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. 30Hic
est, de quo dixi: Post me venit vir, qui ante me
factus est: quia prior me erat. 31Et ego
nesciebam eum, sed ut manifestetur in
Israel, propterea veni ego in aqua baptizans.
32Et testimonium perhibuit Ioannes, dicens:
Quia vidi Spiritum descendentem quasi co-
lumbam de caelo, et mansit super eum.


pagina successiva »