La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Biblia Vulgata (1592) - p. 3


ventum illum ob varias, gravissimasque. Sedia Apostolicae occupationes
iamdudum intermissum, Sixtum V divina providentia ad summum Sa-
cerdotium evocatus, ardentissimo studio revocavit, et opus tandem con-
sectum tipis mandari iussit. Quod cum iam esset excusum, et ut in
lucem emitteretur, idem Pontifex operam daret, animadvertens non
pauca in sacra Biblia praeli vitio irrepsisse, quae iterata diligentia indigere
viderentur, totum opus sub incudem revocandum censuit atque decrevit.
Id vero cum morte praeventus praestare non potuisset, Gregorius XIIII
qui post Urbani VII duodecim dierum Pontificatum Sixto successerat,
eius animi intentionem executus perficere aggressus est, amplissimis ali-
quot Cardinalibus, aliisque doctissimis viris ad hoc iterum deputatis. Sed
eo quoque, et qui illi successit, Innocentio IX brevissimo tempore de
hac luce subtractis; tandem sub initim Pontificatus Clementis VIII qui
nunc Ecclesiae universae gubernacula tenet, opus, in quod Sixtus V inten-
derat, Deo bene iuvante perfectu, est. Accipe igitur Christiane Lector,
eodem Clemente Summo Pontifice annuente, ex Vaticana Tipographia
veterem ac vulgatam sacrae Scripturae Editionem, quanta fieri potuit dili-
gentia castigatam: quam quidem sicut omnibus numeris absolutam, pro
humana imbecillitate affirmare difficile est, ita ceteris omnibus, quae ad
hanc usque diem prodierunt, emendatiorem, purioremque esse, minime
dubitandum. Et vero quamvis in hac Bibliorum recognitione in codicibus
manuscriptis, Hebraeis, Graecisque fontibus, et ipsis veterum Patrum com-
mentariis conferendis non mediocre studium adhibitum fuerit; in hac ta-
men pervulgata Lectione sicut nonnulla consulto mutata, ita etiam alia,
quae mutanda videbantur, consulto immutata relicta sunt; tum quod
ita faciendum esse ad offensionem populorum vitandam sanctus Hiero-
nimus non semel admonuit: icona nota tum quod facile fieri posse credendum est,
ut maiores nostri, qui ex Hebraeis, et Graecis Latina fecerunt, copiam
meliorum, et emendatiorum librorum habuerint, quam ii, qui post illo-
rum aetatem ad nos pervenerunt, qui fortasse tam longo tempore identi-
dem describendo minus puri, atque integri evaserunt; tum denique quia
sacra Congregationi Amplissimorum Cardinalium, aliisque eruditissimis
viris ad hoc opus a Sede Apostolica delectis propositum non fuit, no-
vam aliquam editionem cudere, vel antiquum Interpretem ulla ex parte
corrigere, vel emendare; sed ipsam veterem, ac vulgatam Editionem La-
tinam a mendis veterum librariorum, necnon pravarum emendationum
erroribus repurgatam, suae pristinae integritati, ac puritati, quoad eius fieri
potuit, restituere; eaque restituta, ut quam emendatissime imprimeretur
iuxta Concilii Oecumenici Decretum pro viribus operam dare. Porro
in hac Editione nihil non canonicum, nihil adscititium, nihil extra-
neum apponere visum est: atque ea causa fuit, cut Liber tertius et
quartus Esdrae inscripti, quos inter Canonicos libros sacra Tridentina Sy-


pagina successiva »