La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Biblia Vulgata (1592) - p. 2


quam novam appellat, ex Hebraeo eloquio cuncta verius transfudisse di-
cat: atque idcirco dignissimam esse, cui fides in omnibus habeatur. San-
ctus autem Isidorus non uno in loco Hieronimianam versionem ceteris
omnibus anteponit, eamque ab ecclesiis Christianis communiter recipi ac pro-
bari affirmat, quod sit in verbis clarior, et veracior in sententiis. icona nota Sophro-
nius quoque, vir eruditissimus, sancti Hieronimi translationem non La-
tinus modo, sed etiam Graecis valde probari animadvertens, tanti eam
fecit, ut Psalterium et Prophetas ex Hieronimi versione in Graecum
eleganti sermone transtulerit. Porro qui secuti sunt, viri doctissimi,
Remigius, Beda, Rabanus, Petrus Lombardus, Alexander, Alber-
tus, Thomas, Bonaventura, ceterique omnes, qui his nongentis annis in Ec-
clesia floruerunt, sancti Hieronimi versione ita sunt usi, ut cetarae, quae
pene innumerabiles erant, quasi, lapsae de manibus Theologorum, penitus
obsolverint. Quare non immerito Catholica Ecclesia sanctum Hieroni-
mum Doctorem maximum, atque ad Scripturas sacras interpretandas di-
vinitus excitatum ita celebrat, ut iam difficile non sit illorum omnium
damnare iudicium, qui vel tam eximii Doctoris lucubrationibus non ac-
quiescunt, vel etiam meliora, aut certa paria praestare se posse confi-
dunt. Ceterum ne tam fidelis translatio, tamque in omnes partes Eccle-
siae utilis, vel iniuria temporum, vel impressorum incuria, vel temere
emendantium audacia, ulla ex parte corrumperetur, eadem sacrosan-
cta Sinodus Tridentina illud Decreto suo sapienter adiecit, ut haec ip-
sa vetus ac vulgata Editio emendatissime, quoad fieri posset, imprime-
retur: neque ulli liceret eam sine facultate et approbatione Superiorum
excudere. Quo Decreto simul tipographorum temeritati ac licentiae mo-
dum imposuit, et Pastorum Ecclesiae in tanto bono quam diligentissime
retinendo, et conservando, vigilantiam, atque industriam excitavit. Et
quamvis insignium Academiarum Theologi in Editione vulgata pristino
suo nitori restituenda magna cum laude laboraverint; quia tamen in tan-
ta re nulla potest esse nimia diligentia, et codices manuscripti complures
et vetustiores Summi Pontificis iussu conquisiti, atque in Urbem advecti
erant; et demum, quoniam executio generalium Conciliorum, et ipsa
Scripturarum integritas ac puritas ad curam Apostolicae Sedis potissimum
pertinere cognoscitur; ideo Pius IV Pontifex Maximus pro sua in om-
nes Ecclesiae Cardinalibus, aliisque tum Sacrarum litterarum, tum va-
riarum linguarum peritissimis viris, eam provinciam demandavit, ut
vulgatam editionem Latinam, adhibitis antiquissimis codicibus manu-
scriptis, inspectis quoque Hebraicis, Graecisque Bibliorum fontibus; con-
sultis denique veterum Patrum commentariis, accuratissime castiga-
rent. Quod itidem institutum Pius V prosecutus est. Verum Con-


pagina successiva »