
cognito, ait illis Iesus: Quid cogitatis, quia
panes non habetis? nondum cognoscitis
nec intelligitis? adhuc caecatum habetis cor
vestrum? 18oculos habentes non videtis? et
aures habentes non auditis? Nec recorda-
mini, 19quando quinque panes fregi in quin-
que millia: quot cophinos fragmentorum
plenos sustulistis? Dicunt ei: Duodecim.
20Quando et septem panes in quattuor mil-
lia: quot sportas fragmentorum tulistis? Et
dicutn ei: Septem. 21Et dicebat eis: Quo-
modo nondum intelligitis? 22Et veniunt
Bethsaidam, et adducunt ei caecum, et ro-
gabant eum ut illum tangeret. 23Et appre-
hensa manu caeci, eduxit eum extra vicum:
et expuens in oculos eius impositis manibus
suis, interrogavit eum si quid videret. 24Et
aspiciens, ait: Video homines velut arbores
ambulantes. 25Deinde iterum imposuit ma-
nus super oculos eius: et coepit videre. et
restitutus ets ita ut clare
videret omnia. 26Et
misit illum in domum suam, dicens: Vade
in domum tuam: et si in vicum introieris,
nemini dixeris. 27Et egressus est Iesus, et di-
scipuli eius in castella Cesareae Philippi: et
in via interrogabant discipulos suos, dicens
eis: Quem me dicunt esse homines? 28Qui re-
sponderunt illi, dicentes: Ioannem Bapti-
stam, alii Eliam, alii vero quasi unum de
prophetis. 29Tunc dicit illis: Vos vero quem
me esse dicitis? Respondens Petrus, ait ei:
Tu es Christus. 30Et comminatus est eis, ne
cui dicerent de illo. 31Et coepit docere eos
quoniam oportet filium hominis pati mul-
ta, et reprobari a senioribus, et a summis sa-
cerdotibus, et Scribis, et occidi: et post tres
dies resurgere. 32Et palam verbum loqueba-
tur. Et apprehendens eum Petrus, coepit in-
crepare eum. 33Qui conversus, et videns di-
scipulos suos, comminatus est Petro, dicens:
Vade retro me satana, quoniam non sapis
quae Dei sunt, sed quae sunt hominum. 34Et
convocata turba cum discipulis suis, dixit
eis: Si quis me vult sequi, deneget semetip-
sum: et tollat crucem suam, et sequatur me.
35Qui enim voluerit animam suam salvam
facere, perdet eam: qui autem perdiderit ani-
mam suam propter me, et Evangelium, sal-
vam faciet eam. 36Quid enim proderit ho-
mini, si lucretur mundum totum: et detri-
mentum animae suae faciat? 37Aut quid da-
bit homo commutationis pro anima sua?
38Qui enim confusus fuerit, et verba mea
in generatione ista adultera et peccatrice: et
filius hominis confundetur eum, cum vene-
rit in gloria patris sui cum angelis sanctis.
39Et dicebat illis: Amen dico vobis, quia
sunt quidam de hic stantibus, qui non gu-
stabunt mortem donec videant regnum
Dei veniens in virtute.
Cap. IX
1Et post dies sex assumit Iesus Petrum, et
Iacobum, et Ioannem: et ducit illos in
montem excelsum seorsum solos, et trans-
figuratus est coram ipsis. 2Et vestimenta
eius facta sunt splendentia, et candida nimis
velut nix, qualia fullo non potest super ter-
ram candida facere. 3Et apparuit illis Elias
cum Moyse: et erant loquentes cum Iesu.
4Et respondens Petrus, ait Iesu: Rabbi, bo-
num est nos
hic esse: et faciamus tria taber-
nacula, Tibi unum, et Moysi unum, et Eliae
unum. 5Non enim sciebat quid diceret:
erant enim timore exterriti: 6et facta est nu-
bes obumbrans eos: et venit vox de nube,
dicens: Hic est filius meus charissimus: au-
dite illum. 7Et statim circumspicientes, ne-
minem amplius viderunt, nisi Iesum tantum
secum. 8Et descendentibus illis de monte, prae-
cepit illis ne cuiquam quae vidissent, narrarent:
nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexe-
rit. 9Et verbum continuerunt apud se: con-
quirentes quid esset: Cum a mortuis resurre-
xerit. 10Et interrogabant eum, dicentes: Quid
ergo dicunt Pharisaei, et Scribae, quia Eliam
oportet venire primum? 11Qui respondens,
ait illis: Elias cum venerit primo, restituet om-
nia: et quomodo scriptum est in Filium homi-
nis, ut multa patiatur et contemnatur. 12Sed
dico vobis quia et Elias venit (et fecerunt il-
li quaecumque voluerunt) sicut scriptum est
de eo. 13Et veniens ad discipulos suos, vidit tur-
bam magnam circa eos, et Scribas conquiren-
pagina successiva »