La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Metadati » Biblia Vulgata (1592) - p. 1001


tes cum illis. 14Et confestim omnis popu-
lus videns Iesum, stupefactus est, et expave-
runt, et accurrentes salutabant eum. 15Et
interrogavit eos: Quid inter vos conquiri-
tis? 16Et respondens unus de turba, dixit:
Magister, attuli filium meum ad te habentem
spiritum mutum: 17qui ubicumque eum ap-
prehenderit, allidit eum, et spumat, et stri-
det dentibus, et arescit: et dixi discipulis tuis
ut eiicerent illum, et non potuerunt. 18Qui
respondens eis, dixit: O generatio incredu-
la, quamdiu apud vos ero? quamdiu vos pa-
tiar? afferte illum ad me. 19Et attulerunt eum.
Et cum vidisset eum, statim spiritus contur-
bavit illum: et elisus in terram, volutaba-
tur spumans. 20Et interrogabat patrem eius:
Quantum temporis est ex quo ei hoc acci-
dit? At ille ait: Ab infantia: 21et frequenter
eum in ignem, et in aquas misit ut eum per-
deret. sed si quid potes, adiuva nos, miser-
tus nostri. 22Iesus autem ait illi: Si potes cre-
dere, omnia possibilia sunt credenti. 23Et con-
tinuo exclamans pater pueri, cum lacrymis
aiebat: Credo, Domine: adiuva incredulita-
tem meam. 24Et cum videret Iesus concur-
rentem turbam, comminatus est spiritui im-
mundo, dicens illi: Surde, et mute spiritus,
ego praecipio tibi, exi ab eo: et amplius ne
introeas in eum. 25Et exclamans, et multum
discerpens eum, exiit ab eo, et factus est sicut
mortuus, ita ut multi dicerent: Quia mortuus
est. 26Iesus autem tenens manum eius, ele-
vavit eum, et surrexit. 27Et cum introisset in do-
mum, discipuli eius secreto interrogabant eum:
Quare nos non potuimus eiicere eum? 28Et
dixit illis: Hoc genus in nullo potest exire,
nisi in oratione, et in ieiunio. 29Et inde profecti
praetergrediebantur Galilaeam: nec volebat
quemquam scire. 30Docebat autem discipu-
los suos, et dicebat illis: Quoniam filius ho-
minis tradetur in manus hominum, et occi-
dent eum, et occisus tertia die resurget. 31At
illi ignorabant verbum: et timebant inter-
rogare eum. 32Et venerunt Capharnaum. Qui
cum domi essent, interrogabat eos: Quid
in via tractabatis? 33At illi tacebant. siquidem
in via inter se disputaverant, quis eorum ma-
ior esset. 34Et rediens vocavit duodecim, et
ait illis: Si quis vult primus esse, erit omnium
novissimus, et omnium minister. 35Et acci-
piens puerum, statuit eum in medio eorum:
quem cum complexus esset, ait illis: 36Quisquis
unum ex huiusmodi pueris receperit in no-
mine meo, me recipit: et quicumque me su-
sceperit, non me suscipit, sed eum, qui misit
me. 37Respondit illi Ioannes, dicens: Magi-
ster, vidimus quemdam in nomine tuo eii-
cientem daemonia, qui non sequitur nos, et
prohibuimus eum. 38Iesus autem ait: No-
lite prohibere eum. nemo est enim qui fa-
ciat virtutem in nomine meo, et possit ci-
to male loqui de me. 39qui enim non est ad-
versum vos, pro vobis est. 40Quisquis enim
potum dederit vobis calicem aquae in no-
mine meo, quia Christi estis: amen dico vo-
bis, non perdet mercedem suam. 41Et quis-
quis scandalizaverit unum ex his pusillis
credentibus in me: bonum est ei magis si
circumdaretur mola asinaria collo eius, et
in mare mitteretur. 42Et si scandalizaverit
te manus tua, abscinde illam: bonum est ti-
bi debilem introire in vitam, quam duas
manus habentem ire in gehennam, in ignem
inextinguibilem: 43ubi vermis eorum non
moritur, et ignis non extinguitur. 44Et si pes
tuus te scandalizat, amputa illum: bonum est
tibi claudum introire in vitam aeternam,
quam duos pedes habentem mitti in ge-
hennam ignis inextinguibilis: 45ubi vermis
eorum non moritur, et ignis non extingui-
tur. 46Quod si oculus tuus scandalizat te, eii-
ce eum: bonum est tibi lucrum introire in
regnum Dei, quam duos oculos habentem
mitti in gehennam ignis: 47ubi vermis eorum
non moritur, et ignis non extinguitur. 48Om-
nis enim igne salietur, et omnis victima sa-
le salietur. 49Bonum est sal: quod si sal insul-
sum fuerit: in quo illud condietis? Habete
in vobis sal, et pacem habete inter vos.

Cap. X

1Et inde exurgens venit in fines Iu-
deae ultra Iordanem: et cum conveniunt
iterum turbae ad eum: et sicut consueve-


pagina successiva »