La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Nomi di persona » Biblia Vulgata (1592) - p. 983


25Erant autem apud nos septem fratres: et
primus, uxore ducta, defunctus est: et non
habens semen, reliquit uxorem suam fratri
suo. 26Similiter secundus, et tertius usque ad
septimum. 27Novissime autem omnium et
mulier defuncta est. 28In resurrectione ergo
cuius erit de septem uxor? omnes enim ha-
berunt eam. 29Respondens autem Iesus,
ait illi: Erratis nescientes Scripturas, neque
virtutem Dei. 30In resurrectione enim neque
nubent, neque nubentur: sed erunt sicut
angeli Dei in caelo. 31De resurrectione au-
tem mortuorun non legistis quod dictum
est a Deo dicente vobis: 32Ego sum Deus
Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob?
Non est Deus mortuorum, sed viventium.
33Et audientes turbae, mirabantur in doctri-
na eius. 34Pharisaei autem audientes quod si-
lentium imposuisset Sadducaeis, convene-
runt in unum: 35et iterrogavit eum unus
ex eis legis doctor, tentans eum: 36 Magister,
quod est mandatum magnum in Lege? 37Ait
illi Iesus: Diliges Dominum Deum tuum
ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et
in tota mente tua. 38Hoc est maximum, et
primum mandatum. 39Secundum autem si-
mile ast huic: Diliges proximum tuum, si-
cut teipsum. 40In his duobus mandatis uni-
versa lex pendet, et prophetae. 41Congrega-
tis autem Pharisaeis, interrogavit eos Iesus,
42dicens: Quid vobis videtur de Christo?
cuius filus est? Dicunt ei: David. 43Ait il-
lis: Quomodo ergo David in spiritu vocat
eum Dominum, dicens: 44Dixit Dominus
Domino meo: fede a dextris mei, donec
ponam inimicos tuos scabellum pedum tuo-
rum? 45Si ergo David vocat eum Dominum,
qoumodo filius eius est? 46Et nemo poterat
ei respondere verbum: neque ausus fuit quis-
quam ex illa die eum amplius interrogare.

Cap. XXIII

1Tunc Iesus lucutus est ad turbas, et ad
discipulos suos, 2dicens: Super cathe-
dram Moysi sederunt Scribae, et Pharisaei.
3Omnia ergo quaecumque dixerint vobis,
servate, et facite: secundum opera vero eo-
rum nolite facere: dicunt enim, et non fa-
ciunt. 4Alligant enimonera gravia, et im-
portabilia, et imponunt in humeros homi-
num: digito autem suo nolunt ea movere.
5Omnia vero opera sua faciunt ut videan-
tur ab honminibus: dilatant enim phylacte-
ria sua, et magnificant fimbrias. 6 Amant
autem primos recubitus in coenis, et primas
cathedras in synagogis, 7et salutationes in
foro, et vocari ab hominibus Rabbi. 8Vos
autem nolite vocari Rabbi. unus est enim
Magister vester, omnes autem vos fratres
estis. 9Et patrem nolite vocare vobis super
terram: unus est enim Pater vester, qui in
coelis est. 10Nec vocemini magistri: quia
Magister vester unus est, Christus. 11Qui ma-
ior est vestrum, erit minister vester. 12Qui
autem se exaltaverit, humiliabitur: et qui
se huniliaverit, exaltabitur. 13Vae autem vo-
bis Scribae, et Pharisaei hypocritae: quia clau-
ditis regnum caelorum ante homines. vos
enim non intratis, nec introeuntes sinitis
intrare. 14Vae vobis Scribae, et Pharisaei hy-
pocritae quia comeditis domos viduarum,
orationes longas orantes: propter hoc am-
plius accipietis iudicium. 15Vae vobis Scri-
bae, et Pharisaei hypocritae: quia circuitis ma-
re, at aridam, ut faciatis unum proseliytum:
et cum fuerit factus, facitis eum filium ge-
hennae duplo quam vos. 16Vae vobis duces
caeci, qui dicitis: Quicumque iuraverit per
templun, nihil est: qui autem iuraverit in
auro templi, debet. 17Stulti et caeci: Quid enim
maius est, aurum, an templum, quod santi-
ficat aurum, an templum, quod santi-
ficat aurum? 18Et quicumque iuraverit in
altare, nihil est: quicumque autem iuraverit
in dono, quod est super illud, debet. 19Caeci:
Quid enim maius est, donum, an altare,
quod santificat donum? 20Qui ergo iurat
in altari, iurat in eo, et in omnibus, quae
super ullud sunt. 21Et quicumque iuraverit in
templo, iurat in illo, et in eo, qui habitat
in ipso: 22et qui iurat in caelo, iurat in thro-
no Dei, et in eo, qui sedet super eum. 23Vae
vobis Scribae et Pharisaei hypocritae: qui
decimatis mentham, et anethum, et cymi-
num, et reliquistis quae graviora sunt legis,


pagina successiva »