
sacerdotum igne consumetur, nec quisquam
comedet ex eo. 24Locutus est autem Do-
minus ad Moysen, dicens: 25Loquere Aaron
et filiis eius: Ista est lex hostiae pro pecca-
to: In loco ubi offertur holocaustum, im-
molabitur coram Domino. Sanctum san-
ctorum est. 26Sacerdos qui offert, comedet
eam in loco sancto, in atrio tabernaculi.
27Quidquid tetigerit carnes eius, sanctifica-
bitur. Si de sanguine illius vestis fuerit
aspersa, lavabitur in loco sancto. 28Vas au-
tem fictile, in quo cocta est, confringetur.
quod si vas aeneum fuerit, defricabitur, et
lavabitur aqua. 29Omnis masculus de ge-
nere sacerdotali vescetur de carnibus eius,
quia Santctum sanctorum est. 30Hostia enim
quae caeditur pro peccato, cuius sanguis in-
fertur in tabernaculum testimonii ad ex-
piandum in Sanctuario, non comedetur,
sed comburetur igni.
Cap. VII
1Haec quoque lex hostiae pro delicto,
Sancta sanctorum est: 2idcirco ubi im-
molabitur holocaustum, mactabitur et vi-
ctima pro delicto: sanguis eius per gyrum
altaris fundetur. 3Offerent ex ea caudam
et adipem qui operit vitalia: 4Duos renun-
culos, et pinguedinem quae iuxta ilia est,
reticulumque iecoris cum renunculis. 5Et
adolebit ea sacerdos super altare: incen-
sim est Domini pro delicto. 6Omnis ma-
sculus de sacerdotali genere, in loco sancto
vescetur his carnibus, quia Sanctum sancto-
rum est. 7Sicut pro peccato offertur hostia,
ita et pro delicto: utriusque hostiae lex una
erit: ad sacerdotem, qui eam obtulerit, per-
tinebit. 8Sacerdos qui offert holocausti vi-
ctimam, habebit pellem eius. 9Et omne sa-
crificium similae, quod coquitur in clibano,
et quidquid in craticula, vel in sartagine
praeparatur, eius erit sacerdotis a quo of-
fertur: 10sive oleo conspersa, sive arida fue-
rint, cunctis filiis Aaron mensura aqua per
singulos dividetur: 11Haec est lex hostiae pa-
cificorum quae offertur Domino. 12Si pro-
gratiarum actione oblatio fuerit, offerent
panes absque fermento conspersos oleo, et
lagana azyma uncta oleo, coctamque simi-
lam, et collyridas olei admissione consper-
sas: 13panes quoque fermentatos cum hostia
gratiarum, quae immolatur pro pacificis
14ex quibus unus pro primitiis offeretur Do-
mino, et erit sacerdotis qui fundet hostiae
sanguinem. 15Cuius carnes eadem comeden-
tur die, nec remanebit ex eis quidquam us-
que mane. 16Si voto, vel sponte quispiam
obtulerit hostiam, eadem similiter edetur
die: sed et si quid in crastinum remanse-
rit, vesci licitum est: 17quidquid autem ter-
tius invenerit dies, ignis absumet. 18Si quis
de carnibus victimae pacificorum die tertio
comederit, irrita fiet oblatio, nec proderit
offerenti: quin potius quaecumque anima
tali se edulio contaminaverit, praevaricatio-
nis rea erit. 19Caro, quae aliquid tetigerit
immundum, non comedetur, sed combu-
retur igni: qui fuerit mundus, vescetur ex
ea. 20Anima polluta quae ederit de carnibus
hostiae pacificorum, quae ablata est Domi-
no, peribit de populis suis. 21Et quae tetige-
rit immunditiam hominis, vel iumenti, sive
omnis rei quae polluere potest, et comede-
rit de huiuscemodi carnibus, interibit de
populis suis. 22Locutusque est Dominus ad
Moysen, dicens: 23Loquere filiis Israel: Adi-
pem ovis, et bovis, et caprae non comedetis.
24Adipem cadaveris morticini, et eius ani-
malis, quod a bestia captum est, habebitis
in varios usus. 25Si quis adipem, qui offerri
debet in incensum Domini, comederit, pe-
ribit de populo suo. 26Sanguinem quoque
omnis animalis non sumetis in cibo, tam
de avibus quam de pecoribus. 27Omnis
anima, quae ederit sanguinem, peribit de po-
pulis suis. 28Locutusque est Dominus ad Moy-
sen, dicens: 29Loquere filiis Israel, dicens:
Qui offert victimam pacificorum Domino,
offerat simul et sacrificium, id est, libamen-
ta eius. 30Tenebit manibus adipem hostiae, et
pectusculum: cumque ambo oblata Domino
consecraverit, tradet sacerdoti, 31qui adole-
bit adipem super altare, pectusculum autem
erit Aaron, et filiorum eius. 32Armus quoque
pagina successiva »