La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Biblia, Sir » Biblia Vulgata (1592) - p. 982


in regnum Dei. 32Venit enim ad vos Ioan-
nes in via iustitiae, et non credidistis ei. Pu-
blicani autem et meretrices crediderunt ei:
vos autem videntes nec paenitentiam ha-
buistis postea, ut crederetis ei. 33Aliam pa-
rabolam audite: Homo erat pater familias,
qui plantavit vineam, et sepem circumde-
dit ei, et fodit in ea torcular, et aedificavit
turrim, et locavit eam agricolis, et peregre
profectus est.34 Cum autem tempus fru-
ctuum appropinquasset, misit servos suos
ad agricolas, ut acciperent fructus eius. 35Et
agricolae, apprehensis servis eius, alium ce-
ciderunt, alium occiderunt, alium vero la-
pidaverunt. 36Iterum misit alios servos plu-
res prioribus, et fecerunt illis similiter. 37No-
vissime autem misit ad eos filium suum,
dicens: Verebuntur filium meum. 38Agri-
colae autem videntes filium, dixerunt intra
se: Hic est heres, venite, occidamus eum,
et habebimus hereditatem eius. 39Et ap-
prehensum eum eiecerunt extra vineam, et
occiderunt.40 Cum ergo venerit dominus
vineae, quid faciet agricolis illis? 41Aiunt il-
li: Malos male perdet: et vineam suam
locabit aliis agricolis, qui reddant ei fru-
ctum temporibus suis. 42Dicit illis Iesus:
Numquam legistis in Scripturis: Lapidem,
quem reprobaverunt aedificantes, hic factus
est in caput anguli? A Domino factum est
istud, et est mirabile in oculis nostris: 43ideo
dico vobis, quia auferetur a vobis regnum
Dei, et dabitur genti facienti fructus eius.
44Et qui ceciderit super lapidem istum, con-
fringetur: super quem vero ceciderit, con-
teret eum. 45Et cum audissent principes sa-
cerdotum, et Pharisaei parabolas eius, co-
gnoverunt quod de ipsis diceret. 46Et quae-
rentes eum tenere, timuerunt turbas: quo-
niam sicut prophetam eum habebant.

Cap. XXII

1Et respondens Iesus, dixit iterum in
parabolis eis, dicens: 2Simile factum
est regnum caelorum homini regi, qui fecit
nuptias filio suo. 3Et misit servos suos vo-
care invitatos ad nuptias, et nolebant ve-
nire. 4Iterum misit alios servos, dicens: Di-
cite invitatis: Ecce prandium meum para-
vi, tauri mei, et altilia occisa, et omnia
parata: venite ad nuptias. 5Illi autem ne-
glexerunt: et abierunt, alius in villam suam,
alius vero ad negotiationem suam; 6reliqui
vero tenuerunt servos eius, et contumeliis
affectos occiderunt. 7Rex autem cum au-
disset, iratus est: et missis exercitibus suis,
perdidit homicidas illos, et civitatem illo-
rum succendit. 8Tunc ait servis suis: Nu-
ptiae quidem paratae sunt, sed qui invitati
erant, non fuerunt digni. 9Ite ergo ad exitus
viarum, et quoscumque inveneritis, vocate
ad nuptias. 10Et egressi servi eius in vias, con-
gregaverunt omnes, quos invenerunt, malos
et bonos: et impletae sunt nuptiae discumben-
tium. 11Intravit autem rex ut videret discum-
bentes, et vidit ibi hominem non vestitum
veste nuptiali. 12Et ait illi: Amice, quomodo
huc intrasti non habens vestem nuptialem?
At ille obmutuit. 13Tunc dixit rex ministris:
Ligatis manibus, et pedibus eius, mittite
eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et
stridor dentium. 14Multi enim sunt vocati,
pauci vero electi. 15Tunc abeuntes Pharisaei,
consilium inierunt ut caperent eum in ser-
mone. 16Et mittunt ei discipulos suos cum
Herodianis dicentes: Magister, scimus quia
verax es, et viam Dei in veritate doces, et
non est tibi cura de aliquo: non enim re-
spicis personam hominum: 17dic ergo nobis
quid tibi videtur, licet censum dare Caesari,
an non? 18Cognita autem Iesus nequitia
eorum, ait: Quid me tentatis hypocritae?
19ostendite mihi numisma census. At illi ob-
tulerunt ei denarium. 20Et ait illis Iesus: Cuius
est imago haec, et superscriptio? 21Dicunt ei:
Caesaris. Tunc ait illis: Reddite ergo quae
sunt Caesaris, Caesari: et quae sunt Dei, Deo.
22Et audientes mirati sunt, et relicto eo, abie-
runt. 23In illo die accesserunt ad eum Sad-
ducaei, qui dicunt non esse resurrectionem:
et interrogaverunt eum, 24dicentes: Ma-
gister, Moyses dixit: Si quis mortuus fue-
rit non habens filium, ut ducat frater eius
uxorem illius, et suscitet semen fratri suo.


pagina successiva »