
cans Evangelium regni, et curans omnem
languorem, et omnem
infirmitatem. 36Vi-
dens autem turbas, misertus est eis: quia
erant vexati, et iacentes sicut oves non
habentes pastorem. 37Tunc dicit discipu-
lis suis: Messis quidem multa, operarii au-
tem pauci. 38Rogare ergo Dominum mes-
sis, ut mittat operarios in messem suam.
Cap. X
1
Et convocatis duodecim discipulis suis,
dedit illis potestatem spirituum immun-
dorum, ut eiicerent eos, et curarent om-
nem languorem, et omnem infirmitatem.
2Duodecim autem Apostolorum nomina
sunt haec. Primus: Simon, qui dicitur Pe-
trus, et Andreas frater eius, 3Iacobus Zebe-
daei, et Ioannes frater eius, Philippus, et
Bartholomaeus, Thomas, et Matthaeus pu-
blicanus, Iacobus Alphaei, et Thaddaeus,
4Simon Cananaeus, et Iudas Iscariotes, qui
et tradidit eum. 5Hos duodecim misit
Iesus: praecipiens eis, dicens: In viam gen-
tium ne abieritis, et in civitates Samarita-
norum ne intraveritis: 6sed potius ite ad
oves, quae perierunt domus Israel. 7Eun-
tes autem praedicate, dicentes: Quia ap-
propinquavit regnum caelorum. 8Infir-
mos curate, mortuos suscitate, leprosos
mundate, daemones eiicite: gratis accepi-
stis, gratis date. 9Nolite possidere aurum,
neque argentum, neque pecuniam in zo-
nis vestris: 10non peram in via, neque duas
tunicas, neque calceamenta, neque virgam:
dignus enim est operarius cibo suo. 11In
quamcumque autem civitatem, aut castel-
lum intraveritis, interrogate, quis in ea
dignus sit: et ibi manete donec exeatis.
12Intrantes autem in domum, salutate eam,
dicentes: Pax huic domui. 13Et si quidem
fuerit illa domus digna, veniet pax vestra
super eam: si autem non fuerit digna, pax
vestra revertetur ad vos. 14Et quicumque
non receperit vos, neque audierit sermo-
nes vestros: exeuntes foras de domo, vel
civitate, excutite pulverem de pedibus ve-
stris. 15Amen dico vobis: Tolerabilius erit
terrae Sodomorum, et Gomorrhaeorum in
die iudicii, quam illi civitati. 16Ecce ego
mitto vos sicut oves in medio luporum.
Estote ergo prudentes sicut serpentes, et
simplices sicut columbae. 17Cavete autem
ab hominibus. Tradent enim vos in con-
ciliis, et in
synagogis suis flagellabunt vos:
18et ad praesides, et ad reges ducemini pro-
pter me, in testimonium illis, et gentibus.
19Cum autem tradent vos, nolite cogitare
quomodo, aut quid loquamini: dabitur
enim vobis in illa hora, quid loquamini.
20non enim vos estis qui loquimini, sed Spi-
ritus Patris vestri, qui loquitur in vobis.
21Tradet autem frater fratrem in mortem,
et pater filium: et insurgent filii in paren-
tes, et morte eos afficient: 22et eritis odio
omnibus propter nomen meum: qui au-
tem perseveraverit usque in finem, hic sal-
vus erit. 23Cum autem persequentur vos
in civitate ista, fugite in aliam. Amen
dico vobis, non consummabitis civitates
Israel, donec veniat Filius hominis. 24Non
est discipulus super magistrum, nec ser-
vus super dominum suum. 25sufficit disci-
pulo, ut sit sicut magister eius: et servo,
sicut dominus eius. Si Patrem familias
Beelzebub vocaverunt: quanto magis do-
mesticos eius? 26Ne ergo timueritis eos:
Nihil
enim est opertum, quod non reve-
labitur: et occultum, quod non scietur.
27Quod dico vobis in tenebris, dicite in
lumine: et quod in aure audistis, prae-
dicate super tecta. 28Et nolite timere eos,
qui occidunt corpus, animam autem non
possunt occidere: sed potius timete eum,
qui potest et animam, et corpus perdere
in gehennam. 29Nonne duo passeres as-
se vaeneunt: et unus ex illis non cadet su-
per terram sine patre vestro? 30Vestri au-
tem capilli capitis omnes numerati sunt.
31Nolite
ergo timere: multis passeribus me-
liores estis vos. 32Omnis ergo, qui con-
fitebitur me coram hominibus, confitebor
et ego eum coram Patre meo, qui in cae-
lis est: 33qui autem negaverit me coram
hominibus, negabo et ego eum coram Pa-
pagina successiva »