
Metadati »
Biblia Vulgata (1592) - p. 969
daemonia habuerant. 34Et ecce tota civitas
exiit obviam Iesu: et viso eo rogabant, ut
transiret a finibus eorum.
Cap. IX
1Et ascendens in naviculam, transfre-
tavit, et venit in civitatem suam. 2Et
ecce offerebant ei paralyticum iacentem
in lecto. Et videns Iesus fidem illorum,
dixit paralytico: Confide fili, remittun-
tur tibi peccata tua. 3Et ecce quidam de
Scribis dixerunt intra se: Hic blasphemat.
4Et cum vidisset Iesus cogitationes eorum,
dixit: Ut quid cogitatis mala in cordibus
vestris? 5Quid est facilius dicere: Dimit-
tuntur tibi peccata tua: an dicere: Surge,
et ambula? 6Ut autem sciatis, quia filius
hominis habet potestatem in terra dimit-
tendi peccata, tunc ait paralytico: Surge,
tolle lectum tuum, et vade in domum
tuam. 7Et surrexit, et abiit in domum
suam. 8Videntes autem turbae timuerunt,
et glorificaverunt Deum, qui dedit pote-
statem talem hominibus. 9Et, cum tran-
siret inde Iesus, vidit hominem sedentem
in telonium, Matthaeum nomine. Et ait
illi: Sequere me. Et surgens, secutus est
eum. 10Et factum est, discumbente eo in
domo, ecce multi
publicani, et peccato-
res venientes discumbebant cum Iesu, et
discipulis eius. 11Et videntes Pharisaei, di-
cebant discipulis eius: Quare cum publi-
canis, et peccatoribus manducat Magister
vester? 12At Iesus audiens, ait: Non est
opus valentibus medicus, sed male haben-
tibus. 13Euntes autem discite quid est. Mi-
sericordiam volo, et non sacrificium. Non
enim veni vocare iustos, sed peccatores.
14Tunc accesserunt ad eum discipuli Ioan-
nis, dicentes: Quare nos, et
Pharisaei ie-
iunamus frequenter: discipuli autem tui
non ieiunant? 15Et ait illis Iesus: Num-
quid possunt filii sponsi lugere, quamdiu
cum illis est sponsus? Venient autem dies
cum auferetur ab eis sponsus: et tunc ieiu-
nabunt. 16Nemo autem immittit com-
missuram panni rudis in vestimentum ve-
tus: tollit enim plenitudinem eius a vesti-
mento: et peior scissura erit.17 Neque mit-
tunt vinum novum in utres veteres, alio-
quin rumpuntur utres, et vinum effundi-
tur, et utres
pereunt. Sed vinum novum in
utres novos mittunt: et ambo conser-
vantur. 18Haec illo loquente ad eos, ecce
princeps unus accessit, et adorabat eum,
dicens: Domine, filia mea modo defuncta
est: sed veni, impone manum tuam super
eam, et vivet. 19Et surgens Iesus, sequeba-
tur eum, et discipuli eius. 20Et ecce mulier,
quae sanguinis fluxum patiebatur duode-
cim annis, accessit retro, et tetigit fim-
briam vestimenti eius. 21Dicebat enim in-
tra se: Si tetigero tantum vestimentum eius:
salva ero. 22At Iesus conversus, et videns
eam, dixit: Confide filia, fides tua te sal-
vam fecit. Et salva facta est mulier ex il-
la hora. 23Et cum venisset Iesus in domum
principis, et vidisset tibicines et turbam
tumultuantem, dicebat: 24Recedite: non
est enim mortua puella, sed dormit. Et
deridebant eum. 25Et cum eiecta esset tur-
ba, intravit: et tenuit manum eius. Et
surrexit puella. 26Et exiit fama haec in
universam terram illam. 27Et transeunte
inde
Iesus, secuti sunt eum duo caeci, cla-
mantes, et dicentes: Miserere nostri, fili
David. 28Cum autem venisset domum,
accesserunt ad eum caeci. Et dicit eis Ie-
sus: Creditis quia hoc possum facere vo-
bis? Dicunt ei: Utique, Domine. 29Tunc
tetigit oculos eorum, dicens: Secundum
fidem vestram fiat vobis. 30Et aperti sunt
oculi eorum: et comminatus est illis Ie-
sus, dicens: Videte ne quis sciat. 31Illi
autem exeuntes, diffamaverunt eum in to-
ta terra
illa. 32Egressis autem illis, ecce
obtulerunt ei hominem mutum, daemo-
nium habentem. 33 Et eiecto daemonio, lo-
cutus est mutus, et miratae sunt turbae,
dicentes: Numquam apparuit sic in Is-
rael. 34Pharisaei autem dicebant: In prin-
cipe daemoniorum eiicit daemones. 35Et
circuibat Iesus omnes civitates, et castel-
la, docens in synagogis eorum, et praedi-
pagina successiva »