La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Biblia Vulgata (1592) - p. 968


illam, et non cecidit: fundata enim erat su-
per petram. 26Et omnis, qui audit verba
mea haec, et non facit ea, familis erit viro
stulto, qui aedificavit domum suam super
arenam: 27et descendit pluvia, et venerunt
flumina, et flaverunt venti, et irruerunt
in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius
magna. 28Et factum est: cum consummas-
set Iesus verba haec, admirabantur turbae
super doctrina eius. 29Erat enim docens eos
sicut potestatem habens, et non sicut Scri-
bae eorum, et Pharisaei.

Cap. VIII

1Cum autem descendisset de monte, se-
quutae sunt eum turbae multae: 2et ec-
ce leprosus veniens, adorabat eum, dicens:
Domine, si vis, potes me mundare. 3Et
extendens Iesus manum, tetigit eum, di-
cens: Volo. Mundare. Et confestim mun-
data est lepra eius. 4Et ait illi Iesus: Vide,
nemini dixeris: sed vade, ostende te sacer-
doti, et offer munus, quod praecepit Moy-
ses, in testimonium illis. 5Cum autem in-
troisset Capharnaum, accessit ad eum Cen-
turio, rogans eum, 6et dicens: Domine, puer
meus iacet in domo paralyticus, et male
torquetur. 7Et ait illi Iesus: Ego veniam,
et curabo eum. 8Et respondens Centurio,
ait: Domine, non sum dignus ut intres sub
tectum meum: sed tantum dic verbo, et sa-
nabitur puer meus.9 Nam et ego homo
sum sub potestate constitutus, habens sub
me milites: et dico huic Vade, et vadit: et
alii, Veni, et venit: et servo meo Fac hoc, et
facit. 10Audiens autem Iesus miratus est,
et sequentibus se dixit: Amen dico vo-
bis, non inveni tantam fidem in Israel.
11Dico autem vobis, quod multi ab Orien-
te, et Occidente venient, et recumbent
cum Abraham et Isaac, et Iacob in regno
caelorum: 12filii autem regni eiicientur in
tenebras exteriores: ibi erit fletus, et stri-
dor dentium. 13Et dixit Iesus Centurioni:
Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sana-
tus est puer in illa hora. 14Et cum venisset
Iesus in domum Petri, vidit socrum eius
iacentem, et febricitantem: 15et tetigit ma-
num eius, et dimisit eam febris, et sur-
rexit, et ministrabat eis. 16Vesper autem
facto, obtulerunt ei multos daemonia ha-
bentes: et eiiciebat spiritus verbo: et om-
nes male habentes curavit: 17ut adimplere-
tur quod dictum est per Isaiam prophetam,
dicentem: Ipse infirmitates nostras accepit:
et aegrotationes nostras portavit. 18Videns
autem Iesus turbas multas circum se, iussit
ire trans fretum. 19Et accedens unus scri-
ba, ait illi: Magister, sequar te, quocum-
que ieris. 20Et dicit ei Iesus: Vulpes foveas
habent, et volucres caeli nidos: filius autem
hominis non habet ubi caput reclinet.
21Alius autem de discipulis eius ait illi: Do-
mine, permitte me primum ire, et sepelire
patrem meum. 22Iesus autem ait illi: Se-
quere me, et dimitte mortuos sepelire mor-
tuos suos. 23Et ascendente eo in navicu-
lam, secuti sunt eum discipuli eius: 24et ec-
ce motus magnus factus est in mari ita ut
navicula operiretur fluctibus, ipse vero dor-
miebat. 25Et accesserunt ad eum Discipuli
eius, et suscitaverunt eum, dicentes: Do-
mine, salva nos, perimus. 26Et dicit eis Ie-
sus: Quid timidi estis, modicae fidei? Tunc
surgens imperavit ventis, et mari, et facta
est tranquillitas magna. 27Porro homines
mirati sunt, dicentes: Qualis est hic, quia
venti, et mare obediunt ei? 28Et cum ve-
nisset trans fretum in regionem Geraseno-
rum, occurrerunt ei duo habentes daemo-
nia, de monumentis exeuntes, faevi nimis,
ita ut nemo posset transire per viam illam.
29Et ecce clamaverunt, dicentes: Quid
nobis, et tibi, Iesu fili Dei? Venisti huc
ante tempus torquere nos? 30Erat autem
non longe ab illis grex multorum porco-
rum pascens. 31Daemones autem rogabant
eum, dicentes: Si eiicis nos hinc, mitte
nos in gregem porcurum. 32Et ait illis:
Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos, et
ecce impetu abiit totus grex per praeceps
in mare: et mortui sunt in aquis. 33Pasto-
res autem fugerunt: et venientes in civita-
tem, nunciaverunt omnia, et de eis, qui


pagina successiva »