
quidem, qui proprium fratrem captivave-
rat, ipse deceptus profugus in Ammanitem
expulsus est regionem. 27Menelaus autem prin-
cipatum quidem obtinuit: de pecuniis vero
regi promissis, nihil agebat, cum exactio-
nem faceret Sostratus, qui arci erat praepo-
situs, 28nam ad hunc exactio vectigalium per-
tinebant: quam ob causam utrique ad re-
gem sunt evocati. 29Et Menelaus amotus
est a sacerdotio, succedente Lysimacho fra-
tre suo: Sostratus autem praelatus est Cy-
priis. 30Et cum haec agerentur, contigit, Thar-
senses, et Mallotas seditionem movere, eo
quod Antiochidi regis concubinae dono es-
sent dati. 31Festinanter itaque rex venit se-
dare illos, relicto suffecto uno ex comiti-
bus suis Andronico. 32Ratus autem Mene-
laus accepisse se tempus opportunum, au-
rea quaedam vasa e templo furatus dona-
vit Andronico, et alia vendiderat Tyri, et
per vicinas civitates. 33Quod cum certissi-
me cognovisset Onias, arguebat eum, ip-
se in loco tuto se continens Antiochiae se-
cus Daphnem. 34Unde Menelaus accedens
ad Andronicum, rogabat ut Oniam inter-
ficeret. Qui cum venisset ad Oniam, et datis
dextris cum iureiurando (quamvis esset ei su-
spectus) suasisset de asylo procedere, statim
eum peremit, non veritus iustitiam. 35Ob
quam causam non solum Iudaei, sed aliae
quoque nationes indignabantur, et mole-
ste ferebant de nece tanti viri iniusta. 36Sed
regressum regem de Ciliciae locis adierunt
Iudaei apud Antiochiam, simul et Graeci:
conquerentes de iniqua nece Oniae. 37Con-
tristatus itaque animo Antiochus propter
Oniam, et flexus ad misericordiam, la-
crimas fudit, recordatus defuncti sobrieta-
tem et modestiam: 38accensisque animis An-
dronicum purpura exutum, per totam ci-
vitatem iubet circumduci: et in eodem
loco, in quo in Oniam impietatem com-
miserat, sacrilegum vita privari, Domi-
no illi condignam retribuente poenam.
39Multis autem sacrilegiis in templo a Lysi-
macho commissis Menelai consilio, et di-
vulgata fama, congregata est multitudo
adversum Lysimachum multo iam auro
exportato. 40Turbis autem insurgentibus,
et animis ira repletis, Lysimachus arma-
tis fere tribus millibus iniquis manibus uti
coepit, duce quodam tyranno, aetate pari-
ter, et dementia provecto. 41Sed, ut intel-
lexerunt conatum Lysimachi, alii lapides,
alii fustes validos arripuere: quidam vero
cinerem in Lysimachum iecere. 42Et mul-
ti quidem vulnerati, quidam autem et
prostrati, omnes vero in fugam conversi
sunt: ipsum etiam sacrilegum secus aera-
rium interfecerunt. 43De his ergo coepit iu-
dicium adversus Menelaum agitari. 44Et
cum venisset rex Tyrum, ad ipsum nego-
tium detulerunt missi tres viri a senioribus.
45Et cum superaretur Menelaus, promisit
Ptolemaeo multas pecunias dare ad suaden-
dum regi. 46Itaque Ptolemaeus in quo-
dam atrio positum quasi refrigerandi gra-
tia, regem adiit, et deduxit a sententia: 47et
Menelaum quidem universae malitiae reum
criminibus absolvit: miseros autem, qui,
etiamsi apud Scythas causam dixissent, in-
nocentes iudicarentur, hos morte damna-
vit. 48Cito ergo iniustam poenam dederunt,
qui pro civitate, et populo, et sacris vasis
causam prosecuti sunt. 49Quam ob rem Ty-
rii quoque indignati, erga sepulturam eo-
rum liberalissimi extiterunt. 50Menelaus au-
tem, propter eorum, qui in potentia erant,
avaritiam, permanebat in potestate, cre-
scens in malitia ad insidias civium.
Cap. V
1Eodem tempore Antiochus secundam
profectionem paravit in Aegyptum.
2Contigit autem per universam Ierosoly-
morum civitatem videri diebus quadragin-
ta per aera equites discurrentes, auratas sto-
las habentes, et hastis, quasi cohortes, arma-
tos, 3et cursus equorum per ordines digestos,
et congressiones fieri cominus, et scutorum
motus, et galeatorum multitudinem gla-
diis districtis, et telorum iactus, et aureorum
armorum splendorem, omnisque generis lo-
ricarum. 4Quapropter omnes rogabant
pagina successiva »