
Caput Primum
1Vocavit autem Moysen,
et locutus est ei Dominus
de tabernaculo testimonii,
dicens: 2Loquere filiis Istrael,
et dices ad eos: Homo, qui
obtulerit ex vobis hostiam Domino de pe-
coribus, id est, de bobus et ovibus offerens
victimas, 3si holocaustum fuerit eius obla-
tio, ac de armento; masculum immacula-
tum offeret ad ostium tabernaculi testimo-
nii, ad placandum sibi Dominum: 4ponetque
manum super caput hostiae, et acceptabilis
erit, atque in expiationem eius proficiens.
5Immolabitque vitulum coram Domino, et
offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem
eius, fundentes per altaris circuitum, quod
est ante ostium tabernaculi. 6Detractaque pel-
le hostiae, artus in frusta coincident, 7et sub-
iicient in altari ignem, strue lignorum an-
te composita: 8et membra quae sunt caesa,
desuper ordinates, caput videlicet, et cun-
cta quae adhaerent iecori, 9intestinis et pe-
dibus lotis aqua: adolebitque ea sacerdos
super altare in holocaustum et suavem odo-
rem Domino. 10Quod si de pecoribus obla-
tio est, de ovibus sive de capris holocau-
stum, masculum absque macula offeret:
11immolabitque ad latus altaris, quod respi-
cit ad Aquilonem, coram Domino: san-
guinem vero illius fundent suuper altare fi-
lii Aaron per circuitum: 12dividentque mem-
bra, caput, et omnia qaec adherent iecori:
et ponent super ligna, quibus subiiciendus
est ignis. 13Intestina vero et pedes lavabunt
aqua. Et oblata omnia adolebit sacerdos
super altare in holocaustum et odorem
suavissimum Domino. 14Si autem de avi-
bus, holocausti oblatio fuerit Domino, de
turturibus, aut pullis columbae, 15offeret
eam sacerdos ad altare: et retorto ad col-
lum capite, ac rupto vulneris loco, decur-
rere faciet sanguinem super crepidinem
altaris: 16vesiculam vero gutturis, et plumas
proiiciet prope altare ad orientalem pla-
gam, in loco in quo cineres effundi so-
lent, 17confringetque ascellas eius, et non se-
cabit, neque ferro dividet eam, et adole-
bit super altare, lignis igne supposito. Ho-
locaustum est et oblatio suavissimi odo-
ris Domino.
Cap. II
1Anima cum obtulerit oblationem
sacrificii Domino, simila erit eius
oblatio. Fundentque super eam oleum, et ponet
thus, 2ac deferet ad filios Aaron sacerdo-
tes: quorum unus tollet pugillum plenum
similae et olei, ac totum thus, et ponet me-
moriale super altare in odorem suavissimum
Domino. 3Quod autem reliquum fuerit de
sacrificio, erit Aaron et filiorum eius, San-
ctum sanctorum de oblationibus Domini.
4Cum autem obtuleris sacrificium coctum
in clibano: de simila, panes scilicet absque
fermento, conspersos oleo, et lagana azy-
ma oleo lita. 5Si oblatio tua fuerit de sar-
tagine, similae conspersae oleo et absque fer-
mento, 6divides eam minutatim, et fundes
super eam oleum. 7Sin autem de craticu-
la fuerit sacrificium, aeque simila oleo con-
spergetur: 8quam offerens Domino, trades
manibus sacerdotis. 9Qui cum obtulerit
eam, tollet memoriale de sacrificio, et ado-
lebit super altare in odorem suavitatis Do-
mino, 10quidquid autem reliquum est, erit
Aaron, et filiorum eius, Sanctum sancto-
rum de oblationibus Domini. 11Omnis
oblatio, quae offertur Domino, absque fer-
pagina successiva »