La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Biblia, Mt » Biblia Vulgata (1592) - p. 910



Caput Primum

1Et factum est, postquam percus-
sit Alexander Philippi Mace-
do, qui primus regnavit in
Graecia, egressus de terra Ce-
thim, Darium regem Persa-
rum, et Medorum: 2constituit praelia multa,
et obtinuit omnium munitiones, et interfe-
cit reges terrae, 3et pertransiit usque ad fines
terrae: et accepit spolia multitudinis gen-
tium: et siluit terra in conspectu eius. 4Et
congregavit virtutem, et exercitum fortem
nimis: et exaltatum est, et elevatum cor eius:
5et obtinuit regiones gentium, et tyrannos:
et facti sunt illi in tributum. 6Et post haec
decidit in lectum, et cognovit quia morere-
tur. 7Et vocavit pueros suos nobiles, qui se-
cum erant nutriti a iuventute: et divisit illis
regnum suum, cum adhuc viveret. 8Et regna-
vit Alexander annis duodecim, et mortuus
est. 9Et obtinuerunt pueri eius regnum, unus-
quisque in loco suo: 10et imposuerunt omnes
sibi diademata post mortem eius, et filii eo-
rum post eos annis multis, et multiplicata
sunt mala in terra. 11Et exiit ex eis radix pec-
catrix, Antiochus illustris, filius Antiochi
regis, qui fuerat Romae obses: et regnavit
in anno centesimo trigesimo septimo regni
Graecorum. 12In diebus illis exierunt ex Israel


pagina successiva »