
filii iniqui, et suaserunt multis, dicentes: Ea-
mus, et disponamus testamentum cum gen-
tibus, quae circa nos sunt: quia ex quo re-
cessimus ab eis, invenerunt nos multa ma-
la. 13Et bonus visus est sermo in oculis eo-
rum. 14Et destinaverunt aliqui de populo, et
abierunt ad regem: et dedit illis potestatem
ut facerent iustitiam gentium. 15Et aedificave-
runt gymnasium in Ierosolymis secundum
leges nationum: 16et fecerunt sibi praeputia,
et recesserunt a testamento sancto, et iuncti
sunt nationibus, et venundati sunt ut fa-
cerent malum. 17Et paratum est regnum in
conspectu Antiochi, et coepit regnare in ter-
ra Aegypti ut regnaret super duo regna.
18Et intravit in Aegyptum in multitudine gra-
vi, in curribus, et elephantis, et equitibus, et
copiosa navium multitudine: 19et constituit
bellum adversus Ptolemaeum regem Aegypti,
et veritus est Ptolemaeus a facie eius, et fu-
git, et ceciderunt vulnerati multi. 20Et com-
prehendit civitates munitas in terra Aegy-
pti, et accepit spolia terrae Aegypti. 21Et
convertit Antiochus, postquam percussit Aegy-
ptum in centesimo et quadragesimo tertio
anno: et ascendit ad Israel, 22et ascendit Iero-
solymam in multitudine gravi. 23Et intravit
in sanctificationem cum superbia, et accepit
altare aureum, et candelabrum luminis, et
universa vasa eius, et mensam propositio-
nis, et libatoria, et phialas, et mortariola au-
rea, et velum, et coronas, et ornamentum au-
reum, quod in facie templi erat: et comi-
nuit omnia. 24Et accepit argentum, et aurum,
et vasa concupiscibilia: et accepit thesauros
occultos, quos invenit: et sublatis omnibus
abiit in terram suam. 25Et fecit caedem ho-
minum, et locutus est in superbia magna.
26Et factus est planctus magnus in Israel, et
in omni loco eorum: 27et ingemuerunt prin-
cipes et seniores: virgines, et iuvenes infir-
mati sunt: et speciositas mulierum immutata
est. 28Omnis maritus sumpsit lamentum: et
quae sedebant in thoro maritali, lugebant:
29et commota est terra super habitantes in ea,
et universa domus Iacob induit confusio-
nem. 30Et post duos annos dierum misit
rex principem tributorum in civitates Iu-
da, et venit Ierusalem cum turba magna.
31Et locutus est ad eos verba pacifica in do-
lo: et crediderunt ei. 32Et irruit super civi-
tatem repente, et percussit eam plaga magna,
et perdidit populum multum ex Israel. 33Et
accepit spolia civitatis: et succendit eam
igni, et destruxit domos eius, et muros eius
in circuitu: 34et captivas duxerunt mulieres:
et natos et pecora possederunt. 35Et aedifi-
caverunt civitatem David muro magno, et
firmo, et turribus firmis, et facta est illis in
arcem: 36et posuerunt illic gentem peccatri-
cem viros iniquos, et convaluerunt in ea: et
posuerunt arma, et escas, et congregaverunt
spolia Ierusalem: 37et reposuerunt illic: et
facti sunt in laqueum magnum. 38Et factum
est hoc ad insidias sanctificationi, et in dia-
bolum malum in Israel: 39et effuderunt san-
guinem innocentem per circuitum sancti-
ficationis, et contaminaverunt sanctifica-
tionem. 40Et fugerunt habitatores Ierusa-
lem propter eos, et facta est habitatio ex-
terorum, et facta est extera semini suo, et
nati eius reliquerunt eam. 41Sanctificatio
eius desolata est sicut solitudo; dies festi
eius conversi sunt in luctum, sabbata eius in
opprobrium, honores eius in nihilum. 42Se-
cundum gloriam eius multiplicata est igno-
minia eius: et sublimitas eius conversa est
in luctum. 43Et scripsit rex Antiochus om-
ni regno suo ut esset omnis populus, unus:
et relinqueret unusquisque legem suam.
44Et consenserunt omnes gentes secundum
verbum regis Antiochi: 45et multi ex Israel
consenserunt servituti eius, et sacrificave-
runt idolis, et coinquinaverunt sabbatum.
46Et misit rex libros per manus nunciorum
in Ierusalem, et in omnes civitates Iuda:
ut sequerentur leges gentium terrae, 47et pro-
hiberent holocausta, et sacrificia, et placa-
tiones fieri in templo Dei, 48et prohiberent
celebrari sabbatum, et dies solemnes: 49et ius-
sit coinquinari sancta, et sanctum popu-
lum Israel. 50Et iussit aedificari aras, et tem-
pla, et idola, et immolari carnes suillas, et
pecora communia, 51et relinquere filios suos
pagina successiva »