
et quia ambulavimus tristes coram Do-
mino exercituum? 15Ergo nunc beatos di-
cimus arrogantes: siquidem aedificati sunt
facientes impietatem, et tentaverunt Deum,
et salvi facti sunt. 16Tunc locuti sunt ti-
mentes Dominum, unusquisque cum pro-
ximo suo: Et attendit Dominus, et audi-
vit: et scriptus est liber monumenti co-
ram eo timentibus Dominum, et cogitan-
tibus nomen eius. 17Et erunt mihi, ait
Dominus exercituum, in die, qua ego fa-
cio, in peculium: et parcam eis, sicut par-
cit vir filio suo servienti sibi. 18Et conver-
temini, et videbitis quid sit inter iustum, et
impium: et inter servientem Deo, et non
servientem ei.
Cap. IIII
1Ecce enim dies veniet succensa qua-
si caminus: et erunt omnes superbi,
et omnes facientes impietatem stipula: et
inflammabit eos dies veniens, dicit Do-
minus exercituum, quae non derelinquet
eis radicem, et germen. 2Et orietur vo-
bis timentibus nomen meum Sol iustitiae,
et sanitas in pennis eius: et egrediemini,
et salietis sicut vituli de armento. 3Et cal-
cabitis impios, cum fuerint cinis sub plan-
ta pedum vestrorum in die, qua ego fa-
cio, dicit Dominus exercituum. 4Me-
mentote legis Moysi servi mei, quam man-
davi ei in Horeb ad omnem Israel praece-
pta, et iudicia. 5Ecce ego mittam vobis
Eliam prophetam, antequam veniat dies
Domini magnus, et horribilis. 6Et
convertet cor patrum ad filios,
et cor filiorum ad patres
eorum: ne forte ve-
niam, et percu-
tiam terram
anathe-
ma-
te.
pagina successiva »