
Caput Primum
1Onus verbi Domini ad Israel
in manu Malachiae. 2Dile-
xi vos, dicit Dominus, et
dixistis: In quo dilexisti
nos? Nonne frater erat
Esau Iacob, dicit Dominus, et dilexi Iacob,
3Esau autem odio habui? Et posui montes
eius in solitudinem, et haereditatem eius in
dracones deserti. 4Quod si dixerit Idumaea:
Destructi sumus, sed revertentes aedificabi-
mus quae destructa sunt: haec dicit Domi-
nus exercituum: Isti aedificabunt, et ego de-
struam: et vocabuntur termini impietatis,
et populus, cui iratus est Dominus usque in
aeternum. 5Et oculi vestri videbunt: et vos
dicetis: Magnificetur Dominus super termi-
num Israel. 6Filius honorat patrem, et ser-
vus dominum suum: si ergo Pater ego sum,
ubi est honor meus: et si Dominus ego sum,
ubi est timor meus, dicit Dominus exerci-
tuum? Ad vos, o sacerdotes, qui despicitis
nomen meum, et dixistis: In quo despexi-
mus nomen tuum? 7Offertis super altare
meum panem pollutum, et dicitis: In quo
polluimus te? in eo quod dicitis: Mensa
Domini despecta est. 8Si offeratis caecum ad
immolandum, nonne malum est? Et si offe-
ratis claudum, et languidum, nonne ma-
lum est? Offer illud duci tuo, si placuerit
ei, aut si susceperit faciem tuam, dicit Do-
minus exercituum. 9Et nunc deprecami-
ni vultum Dei ut misereatur vestri (de ma-
nu enim vestra factum est hoc) si quomo-
do suscipiat facies vestras, dicit Dominus
exercituum. 10Quis est in vobis, qui clau-
dat ostia, et incendat altare meum gratuito?
Non est mihi voluntas in vobis, dicit Do-
minus exercituum: et munus non susci-
piam de manu vestra. 11Ab ortu enim so-
lis usque ad occasum, magnum est nomen
meum in gentibus, et in omni loco sacri-
ficatur, et offertur nomini meo oblatio
munda: quia magnum est nomen meum
in gentibus, dicit Dominus exercituum.
12Et vos polluistis illud in eo, quod dicitis:
Mensa Domini contaminata est: et quod
Superponitur, contemptibilis est cum igne,
qui illud devorat. 13Et dixistis: Ecce de
labore, et exufflastis illud, dicit Dominus
exercituum, et intulistis de rapinis claudum,
et languidum, et intulistis munus: num-
quid suscipiam illud de manu vestra, dicit
Dominus? 14Maledictus dolosus, qui ha-
bet in grege suo masculum, et votum
faciens immolat debile Domino: quia
Rex magnus ego, dicit Dominus exerci-
tuum, et nomen meum horribile in gen-
tibus.
Cap. II
1Et nunc ad vos mandatum hoc, o sa-
cerdotes. 2Si nolueritis audire, et si
nolueritis ponere super cor ut detis gloriam
nomini meo, ait Dominus exercituum: mit-
tam in vos egestatem, et maledicam bene-
dictionibus vestris, et maledicam illis: quo-
niam non posuistis super cor. 3Ecce ego
proiiciam vobis brachium, et dispergam
super vultum vestrum stercus solemnita-
tum vestrarum, et assumet vos secum.
4Et scietis quia misi ad vos mandatum
istud, ut esset pactum meum cum Le-
vi, dicit Dominus exercituum. 5Pa-
ctum meum fuit cum eo vitae et pacis:
et dedi ei timorem, et timuit me, et
a facie nominis mei pavebat. 6Lex ve-
pagina successiva »