
libus arietum, aut in multis millibus hirco-
rum pinguium? Numquid dabo primoge-
nitum meum pro scelere meo fructum ven-
tris mei pro peccato animae meae? 8Indica-
bo tibi o homo quid sit bonum, et quid Do-
minus requirat a te: Utique facere iudicium,
et diligere misericordiam, et sollicitum am-
bulare cum Deo tuo. 9Vox Domini ad civi-
tatem clamat, et salus erit timentibus no-
men tuum: Audite tribus, et quis approba-
bit illud? 10Adhuc ignis in domo impii the-
sauri iniquitatis, et mensura minor irae ple-
na. 11Numquid iustificabo stateram impiam,
et saccelli pondera dolosa? 12In quibus di-
vites eius repleti sunt iniquitate, et habitan-
tes in ea loquebantur mendacium, et lin-
gua eorum fraudulenta in ore eorum. 13Et
ego ergo coepi percutere te perditione su-
per peccatis tuis. 14Tu comedes, et non sa-
turaberis: et humiliatio tua in medio tui:
et apprehendes, et non salvabis: et quos sal-
vaveris, in gladium dabo. 15Tu seminabis, et
non metes: tu calcabis olivam, et non un-
geris oleo: et mustum, et non bibes vinum.
16Et custodisti praecepta Amri, et omne o-
pus domus Achab: et ambulasti in volun-
tatibus eorum, ut darem te in perditionem,
et habitantes in ea in sibilum, et oppro-
brium populi mei portabitis.
Cap. VII
1Vae mihi, quia factus sum sicut qui colli-
git in autumno racemos vindemiae: non
est botrus ad comedendum, praecoquas fi-
cus desideravit anima mea. 2Periit sanctus
de terra, et rectus in hominibus non est: om-
nes in sanguine insidiantur, vir fratrem suum
ad mortem venatur. 3Malum manuum sua-
rum dicunt bonum: princeps postulat, et
iudex in reddendo est: et magnus locutus
est desiderium animae suae, et conturbave-
runt eam. 4Qui optimus in eis est, quasi
paliurus: et qui rectus, quasi spina de sepe.
Dies speculationis tuae, visitatio tua venit:
nunc erit vastitas eorum. 5Nolite credere
amico: et nolite confidere in duce: ab ea,
quae dormit in sinu tuo, custodi claustra
oris tui. 6Quia filius contumeliam facit patri,
et filia consurgit adversus matrem suam, nu-
rus adversus socrum suam: et inimici ho-
minis domestici eius. 7Ego autem ad Do-
minum aspiciam, exspectabo Deum salva-
torem meum: audiet me Deus meus. 8Ne
laeteris inimica mea super me, quia cecidi:
consurgam, cum sedero in tenebris, Do-
minus lux mea est. 9Iram Domini porta-
bo, quoniam peccavi ei, donec causam
meam iudicet, et faciat iudicium meum:
educet me in lucem, videbo iustitiam eius.
10Et aspiciet inimica mea, et operietur con-
fusione, quae dicit ad me: Ubi est Domi-
nus Deus tuus? Oculi mei videbunt in eam:
nunc erit in conculcationem ut lutum pla-
tearum. 11Dies, ut aedificentur maceriae tuae:
in die illa longe fiet lex. 12In die illa et usque
ad te veniet de Assur, et usque ad civitates
munitas: et a civitatibus munitis usque ad
flumen, et ad mare de mari, et ad montem
de monte. 13Et terra erit in desolationem
propter habitatores suos, et propter fru-
ctum cogitationum eorum. 14Pasce popu-
lum tuum in virga tua, gregem haeredita-
tis tuae habitantes solos in saltu, in medio
Carmeli: pascentur Basan et Galaad iuxta
dies antiquos. 15Secundum dies egressio-
nis tuae de terra Aegypti ostendam ei mi-
rabilia. 16Videbunt gentes, et confunden-
tur super omni fortitudine sua: ponent ma-
num super os, aures eorum surdae erunt.
17Lingent pulverem sicut serpentes, velut
reptilia terrae perturbabuntur in aedibus
suis: Dominum Deum nostrum formida-
bunt, et timebunt te. 18Quis Deus similis
tui, qui aufers iniquitatem, et transis pec-
catum reliquiarum haereditatis tuae? Non
immittet ultra furorem suum, quoniam
volens misericordiam est. 19Revertetur,
et miserebitur nostri: deponet iniqui-
tates nostras, et proiiciet in profundum
maris omnia peccata nostra. 20Dabis veri-
tatem Iacob, misericordiam Abraham:
quae iurasti patribus nostris a diebus an-
tiquis.
pagina successiva »