
quam eieceram, colligam: et quam afflixe-
ram: 7Et ponam claudicantem in reliquias:
et eam, quae laboraverat, in gentem robu-
stam: et regnabit Dominus super eos in
monte Sion, ex hoc nunc et usque in ae-
ternum. 8Et tu turris gregis nebulosa fi-
liae Sion usque ad te veniet: et veniet po-
testas prima, regnum filiae Ierusalem. 9Nunc
quare moerore contraheris? Numquid rex
non est tibi, aut consiliarius tuus periit,
quia comprehendit te dolor sicut parturien-
tem? 10Dole, et satage filia Sion quasi par-
turiens: quia nunc egredieris de civitate,
et habitabis in regione, et venies usque
ad Babylonem, ibi liberaberis: ibi redimet
te Dominus de manu inimicorum tuorum.
11Et nunc congregatae sunt super te gentes
multae, quae dicunt: Lapidetur: et aspiciat
in Sion oculus noster. 12Ipsi autem non co-
gnoverunt cogitationes Domini, et non
intellexerunt consilium eius: quia congre-
gavit eos quasi foenum areae. 13Surge, et
tritura filia Sion: quia cornu tuum ponam
ferreum, et ungulas tuas ponam aereas: et
comminues populos multos, et interficies
Domino rapinas eorum, et fortitudinem
eorum Domino universae terrae.
Cap. V
1Nunc vastaberis filia latronis: obsidio-
nem posuerunt super nos, in virga per-
cutient maxillam iudicis Israel. 2Et tu
Bethlehem Ephrata parvulus es in milli-
bus Iuda: ex te mihi egredietur qui sit do-
minator in Israel, et egressus eius ab initio,
a diebus aeternitatis. 3Propter hoc dabit
eos usque ad tempus, in quo parturiens pa-
riet: et reliquiae fratrum eius convertentur
ad filios Israel. 4Et stabit, et pascet in forti-
tudine Domini, in sublimitate nominis Do-
mini Dei sui: et convertentur, quia nunc
magnificabitur usque ad terminos terrae.
5Et erit iste pax: cum venerit Assyrius
in terram nostram, et quando calcaverit
domibus nostris: et suscitabimus super
eum septem pastores, et octo primates ho-
mines. 6Et pascent terram Assur in gla-
dio, et terram Nemrod in lanceis eius: et
liberabit ab Assur cum venerit in terram
nostram, et cum calcaverit in finibus no-
stris. 7Et erunt reliquiae Iacob in medio po-
pulorum multorum quasi ros a Domino, et
quasi stillae super herbam, quae non expectat
virum, et non praestolatur filios hominum.
8Et erunt reliquiae Iacob in gentibus in me-
dio populorum multorum, quasi leo in iu-
mentis silvarum, et quasi catulus leonis in
gregibus pecorum: qui cum transierit, et
conculcaverit, et ceperit, non est qui eruat.
9Exaltabitur manus tua super hostes tuos,
et omnes inimici tui interibunt. 10Et erit in
die illa, dicit Dominus: Auferam equos
tuos de medio tui, et disperdam quadrigas
tuas. 11Et perdam civitates terrae tuae, et
destruam omnes munitiones tuas, et aufe-
ram maleficia de manu tua, et divinatio-
nes non erunt in te. 12Et perire faciam
sculptilia tua, et statuas tuas de medio tui:
et non adorabis ultra opera manuum tua-
rum. 13Et evellam lucos tuos de medio tui:
et conteram civitates tuas. 14Et faciam in
furore et in indignatione ultionem in om-
nibus gentibus quae non audierunt.
Cap. VI
1Audite quae Dominus loquitur: Sur-
ge, contende iudicio adversum mon-
tes, et audiant colles vocem tuam. 2Au-
diant montes iudicium Domini, et fortia
fundamenta terrae: quia iudicium Domini
cum populo suo, et cum Israel diiudicabitur.
3Popule meus quid feci tibi, aut quid mo-
lestus fui tibi? Responde mihi. 4Quia eduxi
te de terra Aegypti, et de domo servien-
tium liberavi te: et misi ante faciem tuam
Moysen, et Aaron, et Mariam? 5Popule
meus memento quaeso quid cogitaverit Ba-
lach rex Moab, et quid responderit ei Ba-
laam filius Beor, de Setim usque ad Gal-
galam, ut cognosceres iustitias Domini.
6Quid dignum offeram Domino? Curva-
bo genu Deo excelso? Numquid offeram
ei holocautomata, et vitulos anniculos?
7Numquid placari potest Dominus in mil-
pagina successiva »