La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Occorrenze immagine » Biblia Vulgata (1592) - p. 878


ritus Domini, aut tales sunt cogitationes
eius? Nonne verba mea bona sunt cum
eo, qui recte graditur? 8Et e contrario po-
pulus meus in adversarium consurrexit:
desuper tunica pallium sustulistis: et eos,
qui transibant simpliciter, convertistis in
bellum. 9Mulieres populi mei eiecistis de
domo deliciarum suarum: a parvulis ea-
rum tulistis laudem meam in perpetuum.
10Surgite, et ite, quia non habetis hic re-
quiem: propter immunditiam eius corrum-
petur putredine pessima. 11Utinam non es-
sem vir habens spiritum, et mendacium
potius loquerer: stillabo tibi in vinum, et
in ebrietatem: et erit super quem stillatur
populus iste. 12Congregatione congrega-
bo Iacob totum te: in unum conducam
reliquias Israel, pariter ponam illum quasi
gregem in ovili, quasi pecus in medio cau-
larum, tumultuabuntur a multitudine ho-
minum. 13Ascendet enim pandens iter
ante eos: divident, et transibunt portam,
et ingredientur per eam: et transibit rex
eorum coram eis, et Dominus in capite
eorum.

Cap. III

1Et dixi: Audite princeps Iacob, et du-
ces domus Israel: Numquid non ve-
strum est scire iudicium, 2qui odio habetis
bonum, et diligitis malum: qui violenter
tollitis pelles eorum desuper eis, et carnem
eorum desuper ossibus eorum? 3Qui co-
mederunt carnem populi mei, et pellem
eorum desuper excoriaverunt: et ossa eo-
rum confregerunt, et conciderunt sicut in
lebete, et quasi carnem in medio ollae.
4Tunc clamabunt ad Dominum, et non
exaudiet eos: et abscondet faciem suam ab
eis in tempore illo, sicut nequiter egerunt
in adinventionibus suis. 5Haec dicit Do-
minus super prophetas, qui seducunt po-
pulum meum: qui mordent dentibus suis,
et praedicant pacem: et si quis non dederit
in ore eorum quippiam, sanctificant super
eum praelium. 6Propterea nox vobis pro
visione erit, et tenebrae vobis pro divina-
tione: et occumbet sol super prophetas,
et obtenebrabitur super eos dies. 7Et con-
fundentur qui vident visiones, et confun-
dentur divini: et operient omnes vultus
suos, quia non est responsum Dei. 8Ve-
rumtamen ego repletus sum fortitudine
spiritus Domini, iudicio, et virtute: ut an-
nunciem Iacob scelus suum, et Israel pec-
catum suum. 9Audite hoc principes do-
mus Iacob, et iudices domus Israel: qui
abominamini iudicium, et omnia recta
pervertitis. 10Qui aedificatis Sion in sangui-
nibus, et Ierusalem in iniquitate. 11Princi-
pes eius in muneribus iudicabant, et sacer-
dotes eius in mercede docebant, et pro-
phetae eius in pecunia divinabant: et super
Dominum requiescebant, dicentes: Num-
quid non Dominus in medio nostrum? Non
venient super nos mala. 12Propter hoc,
causa vestri, Sion quasi ager arabitur, et
Ierusalem quasi acervus lapidum erit, et
mons templi in excelsa silvarum.

Cap. IIII

1Et erit: in novissimo dierum erit mons
domus Domini praeparatus in vertice
montium, et sublimis super colles: et
fluent ad eum populi. 2Et properabunt
gentes multae, et dicent: Venite, ascen-
damus ad montem Domini, et ad domum
Dei Iacob: et docebit nos de viis suis, et
ibimus in semitis eius: quia de Sion egre-
dietur lex, et verbum Domini de Ierusa-
lem. 3Et iudicabit inter populos mul-
tos, et corripiet gentes fortes usque in lon-
ginquum: et concident gladios suos in
vomeres, et hastas suas in ligones: non
sumet gens adversus gentem gladium: et
non discent ultra belligerare. 4Et sedebit
vir subtus vitem suam, et subtus ficum
suam, et non erit qui deterreat: quia os
Domini exercituum locutum est. 5Quia
omnes populi ambulabunt unusquisque
in nomine Dei sui: nos autem ambulabi-
mus in nomine Domini Dei nostri in ae-
ternum et ultra. 6In die illa, dicit Domi-
nus, congregabo claudicantem: et eam,


pagina successiva »