
per vestimentis pignoratis accubuerunt iu-
xta omne altare: et vinum damnatorum bi-
bebant in domo Dei sui. 9Ego autem exter-
minavi Amorrhaeum a facie eorum: cuius
altitudo, cedrorum altitudo eius, et fortis
ipse quasi quercus: et contrivi fructum eius
desuper, et radices eius subter. 10Ego sum,
qui ascendere vos feci de terra Aegypti,
et duxi vos in deserto quadraginta annis
ut possideretis terram Amorrhaei. 11Et susci-
tavi de filiis vestris in prophetas, et de iuve-
nibus vestris nazaraeos: numquid non ita
est filii Israel dicit Dominus? 12Et propina-
bitis nazaraeis vinum: et prophetis manda-
bitis, dicentes: Ne prophetetis. 13Ecce ego
stridebo subter vos, sicut stridet plaustrum
onustum foeno. 14Et peribit fuga a veloce,
et fortis non obtinebit virtutem suam, et
robustus non salvabit animam suam: 15 et te-
nens arcum non stabit, et velox pedibus suis
non salvabitur, et ascensor equi non salva-
bit animam suam: 16 et robustus corde inter
fortes nudus fugiet in illa die, dicit Do-
minus.
Cap. III
1Audite verbum, quod locutus est
Dominus super vos, filii Israel: super
omnem cognationem, quam eduxi de ter-
ra Aegypti, dicens: 2Tantummodo vos
cognovi ex omnibus cognationibus terrae:
idcirco visitabo super vos omnes iniquitates
vestras. 3Numquid ambulabunt duo pari-
ter, nisi convenerit eis? 4Numquid rugiet
leo in saltu, nisi habuerit praedam? Numquid
dabit catulus leonis vocem de cubili suo,
nisi aliquid apprehenderit? 5Numquid ca-
det avis in laqueum terrae absque aucupe?
Numquid auferetur laqueus de terra ante-
quam quid ceperit? 6Si clanget tuba in ci-
vitate, et populus non expavescet? Si erit
malum in civitate, quod Dominus non fe-
cerit? 7Quia non facit Dominus Deus ver-
bum, nisi revelaverit secretum suum ad ser-
vos suos prophetas. 8Leo rugiet, quis non ti-
mebit? Dominus Deus locutus est, quis non
prophetabit? 9Auditum facite in aedibus Azo-
ti, et in aedibus terrae Aegypti: et dicite: Con-
gregamini super montes Samariae, et videte
insanias multas in medio eius, et calumniam
patientes in penetralibus eius. 10Et nescie-
runt facere rectum, dicit Dominus, thesau-
rizantes iniquitatem, et rapinas in aedibus
suis. 11Propterea haec dicit Dominus Deus:
Tribulabitur, et circuietur terra: et detra-
hetur ex te fortitudo tua, et diripientur aedes
tuae. 12 Haec dicit Dominus: Quomodo si
eruat pastor de ore leonis duo crura, aut ex-
tremum auriculae: sic eruentur filii Israel,
qui habitant in Samaria in plaga lectuli, et
in Damasci grabato. 13Audite, et contesta-
mini in domo Iacob, dicit Dominus Deus
exercituum: 14 quia in die cum visitare coe-
pero praevaricationes Israel, super eum visi-
tabo, et super altaria Bethel: et amputabun-
tur cornua altaris, et cadent in terram. 15Et
percutiam domum hiemalem cum domo
aestiva: et peribunt domus eburneae, et dissi-
pabuntur aedes multae, dicit Dominus.
Cap. IIII
1Audite verbum hoc vaccae pingues,
quae estis in monte Samariae: quae calum-
niam facitis egenis, et confringitis paupe-
res: quae dicitis dominis vestris: Afferte, et
bibemus. 2Iuravit Dominus Deus in san-
cto suo: quia ecce dies venient super vos, et
levabunt vos in contis, et reliquias vestras
in ollis ferventibus. 3Et per aperturas exi-
bitis altera contra alteram, et proiiciemini
in Armon, dicit Dominus. 4Venite ad Be-
thel, et impie agite: ad Galgalam, et multi-
plicate praevaricationem: et afferte mane
victimas vestras, tribus diebus decimas ve-
stras. 5Et sacrificate de fermentato laudem:
et vocate voluntarias oblationes, et annun-
ciate: sic enim voluistis filii Israel, dicit Do-
minus Deus. 6Unde et ego dedi vobis stu-
porem dentium in cunctis urbibus vestris,
et indigentiam panum in omnibus locis ve-
stris: et non estis reversi ad me, dicit Domi-
nus. 7Ego quoque prohibui a vobis imbrem,
cum adhuc tres menses superessent usque
ad messem: et plui super unam civitatem,
pagina successiva »