
Caput Primum
1Verba Amos, qui fuit in pa-
storibus de Thecue: quae vi-
dit super Israel in diebus
Oziae regis Iuda, et in die-
bus Ieroboam filii Ioas re-
gis Israel ante duos annos terraemotus. 2Et
dixit: Dominus de Sion rugiet, et de Ieru-
salem dabit vocem suam: et luxerunt spe-
ciosa pastorum, et exsiccatus est vertex
Carmeli. 3 Haec dicit Dominus: Super
tribus sceleribus Damasci, et super quat-
tuor non convertam eum: eo quod tritu-
raverint in plaustris ferreis Galaad. 4Et
mittam ignem in domum Azael, et devo-
rabit domos Benadad. 5Et conteram ve-
ctem Damasci: et disperdam habitatorem
de campo idoli, et tenentem sceptrum de
domo voluptatis: et transferetur populus
Syriae Cyrenen, dicit Dominus. 6Haec di-
cit Dominus: Super tribus sceleribus Ga-
zae, et super quatuor non convertam eum:
eo quod transtulerint captivitatem perfe-
ctam, ut concluderent eam in Idumaea.
7Et mittam ignem in murum Gazae, et de-
vorabit aedes eius. 8Et disperdam habi-
tatorem de Azoto, et tenentem sceptrum
de Ascalone: et convertam manum meam
super Accaron, et peribunt reliqui Phili-
sthinorum, dicit Dominus Deus. 9Haec
dicit Dominus: Super tribus sceleribus Ty-
ri, et super quatuor non convertam eum:
eo quod concluserint captivitatem perfe-
ctam in Idumaea, et non sint recordati foe-
deris fratrum. 10Et mittam ignem in murum
Tyri, et devorabit aedes eius. 11Haec dicit
Dominus: Super tribus sceleribus Edom,
et super quatuor non convertam eum: eo
quod persecutus sit in gladio fratrem suum,
et violaverit misericordiam eius, et tenuerit
ultra furorem suum, et indignationem suam
servaverit usque in finem. 12Mittam ignem
in Theman: et devorabit aedes Bosrae. 13Haec
dicit Dominus: Super tribus sceleribus fi-
liorum Ammon, et super quattuor non
convertam eum: eo quod dissecuerit prae-
gnantes Galaad ad dilatandum terminum
suum. 14Et succendam ignem in muro
Rabba: et devorabit aedes eius in ulula-
tu in die belli, et in turbine in die commo-
tionis. 15Et ibit Melchom in captivita-
tem, ipse, et principes eius simul, dicit
Dominus.
Cap. II
1Haec dicit Dominus: Super tribus sce-
leribus Moab, et super quattuor non
convertam eum: eo quod incenderit ossa
regis Idumaeae usque ad cinerem. 2Et mit-
tam ignem in Moab, et devorabit aedes
Carioth: et morietur in sonitu Moab, in
clangore tubae: 3et disperdam iudicem
de medio eius, et omnes principes eius in-
terficiam cum eo, dicit Dominus. 4Haec
dicit Dominus: Super tribus sceleribus Iu-
da, et super quattuor non convertam eum:
eo quod abiecerit legem Domini, et man-
data eius non custodierit: deceperant enim
eos idola sua, post quae abierant patres eo-
rum. 5Et mittam ignem in Iuda, et de-
vorabit aedes Ierusalem. 6Haec dicit
Dominus: Super tribus sceleribus Israel,
et super quattuor non convertam eum:
pro eo quod vendiderit pro argento iu-
stum, et pauperem pro calceamentis.
7Qui conterunt super pulverem terrae ca-
pita pauperum, et viam humilium decli-
nant: et filius ac pater eius ierunt ad puellam,
ut violarent nomen sanctum meum. 8Et su-
pagina successiva »