
pauperum: forsitan ignoscet delictis tuis.
25Omnia haec venerunt super Nabuchodo-
nosor regem. 26Post finem mensium duode-
cim, in aula Babylonis deambulabat. 27Re-
sponditque rex, et ait: Nonne haec est Babylon
magna, quam ego aedificavi in domum re-
gni, in robore fortitudinis meae, et in gloria
decoris mei? 28Cumque sermo adhuc esset in
ore regis, vox de caelo ruit: Tibi dicitur Na-
buchodonosor rex: Regnum tuum transi-
bit a te, 29et ab hominibus eiicient te, et cum
bestiis et feris erit habitatio tua: foenum quasi
bos comedes, et septem tempora mutabun-
tur super te, donec scias quod dominetur
Excelsus in regno hominum, et cuicumque vo-
luerit, det illud. 30Eadem hora sermo com-
pletus est super Nabuchodonosor, et ex ho-
minibus abiectus est, et foenum ut bos come-
dit, et rore caeli corpus eius infectum est:
donec capilli eius in similitudinem aquilarum
crescerent, et ungues eius quasi avium. 31Igi-
tur post finem dierum ego Nabuchodono-
sor oculos meos ad caelum levavi, et sensus
meus redditus est mihi: et Altissimo bene-
dixi, et viventem in sempiternum laudavi,
et glorificavi: quia potestas eius potestas
sempiterna, et regnum eius in generationem
et generationem. 32Et omnes habitatores ter-
rae apud eum in nihilum reputati sunt: iu-
xta voluntatem enim suam facit tam in vir-
tutibus caeli quam in habitatoribus terrae:
et non est qui resistat manui eius, et dicat
ei: Quare fecisti? 33In ipso tempore sensus
meus reversus est ad me, et ad honorem re-
gni mei, decoremque perveni: et figura mea
reversa est ad me: et optimates mei, et ma-
gistratus mei requisierunt me, et in regno
meo restitutus sum: et magnificentia am-
plior addita est mihi. 34Nunc igitur ego Na-
buchodonosor laudo, et magnifico, et glo-
rifico regem caeli: quia omnia opera eius
vera, et viae eius iudicia, et gradientes in
superbia potest humiliare.
Cap. V
1Baltassar rex fecit grande convi-
vium optimatibus suis mille: et unusquis-
que secundum suam bibebat aetatem. 2Prae-
cepit ergo iam temulentus ut afferrentur vasa
aurea et argentea, quae asportaverat Nabu-
chodonosor pater eius de templo, quod fuit
in Ierusalem, ut biberent in eis rex, et opti-
mates eius, uxoresque eius, et concubinae. 3Tunc
allata sunt vasa aurea, et argentea, quae aspor-
taverat de templo, quod fuerat in Ierusalem:
et biberunt in eis rex, et optimates eius, uxo-
res et concubinae illius. 4Bibebant vinum,
et laudabant deos suos aureos, et argen-
teos, aereos, ferreos, ligneosque et lapideos.
5In eadem hora apparuerunt digiti, quasi
manus hominis scribentis contra candela-
brum in superficie parietis aulae regiae: et
rex aspiciebat articulos manus scribentis.
6Tunc facies regis commutata est, et cogi-
tationes eius conturbabant eum: et com-
pages renum eius solvebantur, et genua eius
ad seinvicem collidebantur. 7Exclamavit
itaque rex fortiter ut introducerent magos,
Chaldaeos, et aruspices. Et proloquens rex
ait sapientibus Babylonis: Quicumque le-
gerit scripturam hanc, et interpretationem
eius manifestam mihi fecerit, purpura ve-
stietur, et torquem auream habebit in collo,
et tertius in regno meo erit. 8Tunc ingressi
omnes sapientes regis non potuerunt nec
scripturam legere, nec interpretationem
indicare regi. 9Unde rex Baltassar satis con-
turbatus est, et vultus illius immutatus est.
Sed et optimates eius turbabantur. 10Regi-
na autem pro re, quae acciderat regi, et opti-
matibus eius, domum convivii ingressa est:
et proloquens ait: Rex in aeternum vive:
non te conturbent cogitationes tuae, ne-
que facies tua immutetur. 11Est vir in re-
gno tuo, qui spiritum deorum sanctorum ha-
bet in se: et in diebus patris tui scientia
et sapientia inventae sunt in eo: nam et rex
Nabuchodonosor pater tuus principem
magorum, incantatorum, Chaldaeorum,
et aruspicum constituit eum, pater, in-
quam, tuus, o rex: 12quia spiritus amplior,
et prudentia, intelligentiaque et interpretatio
somniorum, et ostensio secretorum, ac solu-
tio ligatorum inventae sunt in eo, hoc est in
pagina successiva »