
Daniele: cui rex posuit nomen Baltassar.
Nunc itaque Daniel vocetur, et interpreta-
tionem narrabit. 13Igitur introductus est Da-
niel coram rege. Ad quem praefatus rex ait:
Tu es Daniel de filiis captivitatis Iudae, quem
adduxit pater meus rex de Iudaea? 14Audi-
vi de te quoniam spiritum deorum habeas:
et scientia, intelligentiaque ac sapientia am-
pliores inventae sunt in te. 15Et nunc intro-
gressi sunt in conspectu meo sapientes ma-
gi, ut scripturam hanc legerent, et interpre-
tationem eius indicarent mihi: et nequive-
runt sensum huius sermonis edicere. 16Por-
ro ego audivi de te, quod possis obscura
interpretari, et ligata dissolvere: si ergo va-
les scripturam legere, et interpretationem
eius indicare mihi, purpura vestieris, et
torquem auream circa collum tuum habe-
bis, et tertius in regno meo princeps eris.
17Ad quae respondens Daniel, ait coram
rege: Munera tua sint tibi, et dona domus
tuae alteri da: scripturam autem legam tibi,
rex, et interpretationem eius ostendam ti-
bi. 18O rex, Deus altissimus regnum, et ma-
gnificentiam, gloriam, et honorem dedit
Nabuchodonosor patri tuo. 19Et propter
magnificentiam, quam dederat ei, universi
populi, tribus, et linguae tremebant, et me-
tuebant eum: quos volebat, interficiebat:
et quos volebat, percutiebat: et quos vole-
bat, exaltabat: et quos volebat, humiliabat.
20Quando autem elevatum est cor eius, et
spiritus illius obfirmatus est ad superbiam,
depositus est de solio regni sui, et gloria eius
ablata est: 21et a filiis hominum eiectus est,
sed et cor eius cum bestiis positum est, et
cum onagris erat habitatio eius: foenum
quoque ut bos comedebat, et rore caeli cor-
pus eius infectum est, donec cognosceret
quod potestatem haberet Altissimus in regno
hominum: et quemcumque voluerit, suscita-
bit super illud. 22Tu quoque filius eius Bal-
tassar, non humiliasti cor tuum, cum scires
haec omnia: 23sed adversum Dominatorem
caeli elevatus es: et vasa domus eius allata
sunt coram te: et tu, et optimates tui, et
uxores tuae, et concubinae tuae vinum bibi-
stis in eis: deos quoque argenteos, et aureos,
et aereos, ferreos, ligneosque et lapideos, qui
non vident, neque audiunt, neque sentiunt,
laudasti: porro Deum, qui habet flatum
tuum in manu sua, et omnes vias tuas, non
glorificasti. 24Idcirco ab eo missus est articu-
lus manus, quae scripsit hoc, quod exaratum
est. 25Haec est autem scriptura, quae digesta
est: Mane, Thecel, Phares. 26Et haec
est interpretatio sermonis. Mane: nume-
ravit Deus regnum tuum, et complevit il-
lud. 27Thecel: appensus es in statera,
et inventus es minus habens. 28Phares:
divisum est regnum tuum, et datum est Me-
dis, et Persis. 29Tunc iubente rege indutus
est Daniel purpura, et circumdata est torques
aurea collo eius: et praedicatum est de eo
quod haberet potestatem tertius in regno
suo. 30Eadem nocte interfectus est Baltas-
sar rex Chaldaeus. 31Et Darius Medus succes-
sit in regnum, annos natus sexaginta
duos.
Cap. VI
1Placuit Dario, et constituit super re-
gnum satrapas centum viginti ut essent
in toto regno suo. 2Et super eos principes
tres, ex quibus Daniel unus erat: ut satrapae
illis redderent rationem, et rex non sustine-
ret molestiam. 3Igitur Daniel superabat om-
nes principes, et satrapas: quia spiritus Dei
amplior erat in illo. 4Porro rex cogitabat
constituere eum super omne regnum: unde
principes, et satrapae quaerebant occasionem
ut invenirent Danieli ex latere regis: nul-
lamque causam, et suspicionem reperire potue-
runt, eo quod fidelis esset, et omnis culpa, et
suspicio non inveniretur in eo. 5Dixerunt
ergo viri illi: Non inveniemus Danieli huic
aliquam occasionem, nisi forte in lege Dei
sui. 6Tunc principes, et satrapae surripue-
runt regi, et sic locuti sunt ei: Dari rex in
aeternum vive: 7consilium inierunt omnes
principes regni tui, magistratus, et satrapae,
senatores, et iudices, ut decretum imperato-
rium exeat, et edictum: Ut omnis, qui petie-
rit aliquam petitionem a quocumque deo,
et homine usque ad triginta dies, nisi a te
pagina successiva »