La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Declamationes maiores » De re publica » Biblia, 2Pt » Strategemata » Biblia Vulgata (1592) - p. 817


civitates tuae non habitabuntur: et scietis
quia ego Dominus Deus. 10Eo quod dixe-
ris: Duae gentes, et duae terrae meae erunt,
et haereditate possidebo eas: cum Dominus
esset ibi: 11Propterea vivo ego, dicit Domi-
nus Deus, quia faciam iuxta iram tuam, et
secundum zelum tuum, quem fecisti odio
habens eos: et notus efficiar per eos cum te
iudicavero. 12Et scies quia ego Dominus
audivi universa opprobria tua, quae locutus
es de montibus Israel, dicens: Deserti, nobis
ad devorandum dati sunt. 13Et insurrexistis
super me ore vestro, et derogastis adver-
sum me verba vestra: ego audivi. 14Haec di-
cit Dominus Deus: Laetante universa ter-
ra, in solitudinem te redigam. 15Sicuti gavi-
sus es super haereditatem domus Israel, eo
quod fuerit dissipata, sic faciam tibi: dissi-
patus eris mons Seir, et Idumaea omnis: et
scient quia ego Dominus.

Cap. XXXVI

1Tu autem fili hominis propheta super
montes Israel, et dices: Montes Israel
audite verbum Domini: 2Haec dicit Domi-
nus Deus: Eo quod dixerit inimicus de vo-
bis: Euge, altitudines sempiternae in here-
ditatem datae sunt nobis: 3propterea vatici-
nare, et dic: Haec dicit Dominus Deus: Pro
eo quod desolati estis, et conculcati per cir-
cuitum, et facti in haereditatem reliquis gen-
tibus, et ascendistis super labium linguae, et
opprobrium populi: 4propterea montes Is-
rael audite verbum Domini Dei: Haec dicit
Dominus Deus montibus, et collibus, tor-
rentibus, vallibusque et desertis, parietinis et
urbibus derelictis, quae depopulatae sunt, et
subsannatae a reliquis gentibus per circuitum.
5Propterea haec dicit Dominus Deus: Quo-
niam in igne zeli mei locutus sum de reliquis
gentibus, et de Idumaea universa, quae de-
derunt terram meam sibi in haereditatem
cum gaudio, et toto corde, et ex animo: et
eiecerunt eam ut vastarent: 6idcirco vatici-
nare super humum Israel, et dices montibus,
et collibus, iugis, et vallibus: Haec dicit Do-
minus Deus: Ecce ego in zelo meo, et in
furore meo locutus sum, eo quod confusio-
nem gentium sustinueritis. 7Idcirco haec
dicit Dominus Deus: Ego levavi manum
meam ut gentes, quae in circuitu vestro sunt,
ipsae confusionem suam portent. 8Vos au-
tem montes Israel ramos vestros germine-
tis, et fructum vestrum afferatis populo meo
Israel: prope enim est ut veniat: 9Quia ecce
ego ad vos, et convertar ad vos, et arabi-
mini, et accipietis sementem. 10Et multipli-
cabo in vobis homines, omnemque domum
Israel: et habitabuntur civitates, et ruinosa
instaurabuntur. 11Et replebo vos homini-
bus, et iumentis: et multiplicabuntur, et
crescent: et habitare vos faciam sicut a prin-
cipio, bonisque donabo maioribus, quam ha-
buistis ab initio: et scietis quia ego Domi-
nus. 12Et adducam super vos homines po-
pulum meum Israel, et haereditate posside-
bunt te: et eris eis in haereditatem, et non
addes ultra ut absque eis sis. 13Haec dicit Do-
minus Deus: Pro eo quod dicunt de vobis:
Devoratrix hominum es, et suffocans gen-
tem tuam: 14Propterea homines non come-
des amplius, et gentem tuam non necabis
ultra, ait Dominus Deus: 15Nec auditam fa-
ciam in te amplius confusionem gentium,
et opprobrium populorum nequaquam por-
tabis, et gentem tuam non amittes amplius,
ait Dominus Deus. 16Et factum est verbum
Domini ad me, dicens: 17Fili hominis do-
mus Israel habitaverunt in humo sua, et
polluerunt eam in viis suis, et in studiis suis
iuxta immunditiam menstruatae facta est via
eorum coram me. 18Et effudi indignatio-
nem meam super eos pro sanguine, quem
fuderunt super terram, et in idolis suis pol-
luerunt eam. 19Et dispersi eos in gen-
tes, et ventilati sunt in terras: iuxta vias eo-
rum, et adinventiones eorum iudicavi eos.
20Et ingressi sunt ad gentes, ad quas intro-
ierunt, et polluerunt nomen sanctum meum,
cum diceretur de eis: Populus Domini iste
est, et de terra eius egressi sunt. 21Et peper-
ci nomini sancto meo, quod polluerat do-
mus Israel in gentibus, ad quas ingressi sunt.
22Idcirco dices domui Israel: Haec dicit Do-


pagina successiva »