
per concisas carnes, et super caput illius. 18Et
offeres totum arietem in incensum super
altare: oblatio est Domino, odor suavissi-
mus victimae Domini. 19Tolles quoque,
arietem alterum, super cuius caput Aaron
et filii eius ponent manus. 20Quem cum im-
molveris, sumes de sanguine eius, et po-
nes super extremum auriculae dextrae Aaron
et filiorum eius, et super pollices manus eo-
rum ac pedis dextri, fundesque sanguinem
super altare per circuitum. 21Cumque tuleris
de sanguine qui est super altare, et de oleo
unctionis, asperges Aaron et vestes eius, fi-
lios et vestimenta eorum. Consecratisque ipsis
et vestibus, 22tolles adipem de ariete, et cau-
dam et aruinam, quae operit vitalia, ac reti-
culum iecoris, et duos renes, atque adipem,
qui super eos est, armumque dextrum, eo
quod sit aries consecrationis: 23tortamque pa-
nis unius, crustulam conspersam oleo, laga-
num de canistro azymorum, quod poditum
est in conspectu Domini: 24ponesque omnia
super manus Aaron et filiorum eius, et san-
ctificabis eos elevans coram Domino. 25Su-
scipiesque universa de manibus eorum: et in-
cendes super altare in holocaustum, odorem
suavissimum in conspectu Domini, quia
oblatio eius est. 26Sumes quoque pectusculum
de ariete, quo initiatus est Aaron, sanctifica-
bisque illud elevatum coram Domino, et ce-
det in partem tuam. 27Sanctificabisque et pe-
ctusculum consecratum, et armum quem de
ariete separasti, 28quo initiatus est Aaron et
filii eius, cedentque in partem Aaron et filio-
rum eius iure perpetuo a filiis Israel: quia
primitiva sunt et initia de victimis eorum
pacificis quae offerunt Domino. 29Vestem
autem sanctam, qua utetur Aaron, habebunt
filii eius post eum, ut ungantur in ea, et con-
secrentur manus eorum. 30Septem diebus
utetur illa qui pontifex pro eo fuerit con-
stitutus de filiis eius, et qui ingredietur ta-
bernaculum testimonii ut ministret in San-
ctuario. 31Arietem autem consecrationis
tolles, et coques carnes eius in loco sancto:
32quibus vescetur Aaron et filii eius. Panes
quoque, qui sunt in canistro, in vestibulo ta-
bernaculi testimonii comedent, 33ut sit pla-
cabile sacrificium, et sanctificentur offeren-
tium manus. Alienigena non vescetur ex eis,
quia sancti sunt. 34Quod si remanserit de
carnibus consecratis, sive de panibus usque
mane, combures reliquias igni: non come-
dentur, quia sanctificata sunt: 35Omnia, quae
praecepi tibi, facies super Aaron et filiis eius.
Septem diebus consecrabis manus eorum:
36et vitulum pro peccato offeres per singulos
dies ad expiandum. Mundabisque altarc cum
immolaveris expiationis hostiam, et unges
illud in sanctificacionem. 37Septem diebus
expiabis altare, et sanctificabis, et erit San-
ctum sanctorum. Omnis, qui tetigerit illud,
sanctificabitur. 38Hoc est quod facies in alta-
ri: Agnos anniculos duos per singulos dies
iugiter, 39unum agnum mane, et alterum ve-
spere, 40decimam partem similae conspersae
oleo tuso, quod habeat mensuram quartam
partem hin, et unum ad libandum eiusdem
mensurae in agno uno. 41Alterum vero agnum
offeres ad vesperam iuxta ritum matutinae
oblationis, et iuxta ea quae diximus, in odo-
rem suavitatis: 42sacrificium est Domino, ob-
latione perpetua in generationes vestras, ad
ostium tabernaculi testimonii coran Do-
mino, ubi constituam ut loquar ad te. 43Ibique
praecipiam filiis Israel, et sanctificabitur al-
tare in gloria mea. 44Sanctificabo et taberna-
culum testimonii cum altari, et Aaron cum
filiis suis, ut sacerdotio fungantur mihi. 45Et
habitabo in medio filiorum Israel, eroque eis
Deus, 46et scient quia ego Dominus Deus eo-
rum, qui eduxi eos de Terra Aegypti, ut mane-
rem inter illos, ego Dominus Deus ipsorum.
Cap. XXX
1Facies quoque altare ad adolendum
thymiama, de lignis setim, 2habens cu-
bitum longitudinis, et alterum latitudinis,
id est, quadrangulum, et duos cubitos in al-
titudine. Cornua ex ipso procedent. 3Ve-
stiesque illud auro purissimo, tam craticulam
eius, quam parietes per circuitum, et cor-
nua. Faciesque ei coronam aureolam per gy-
rum, 4et duos annulos aureos sub corona per
pagina successiva »