
sit cum superhumerali, 28et stringatur ratio-
nale annulis suis cum annulis superhume-
ralis vitta hyacinthina, ut maneat iunctura
fabrefacta, et a seinvicem rationale et su-
perhumerale nequeant separari. 29Porta-
bitque Aaron nomina filiorum Israel in ra-
tionali iudicii super pectus suum, quando
ingredietur Sanctuarium, memoriale co-
ram Domino in aeternum. 30Pones autem
in rationali iudicii Doctrinam et Verita-
tem, quae erunt in pectore Aaron, quando
ingredietur coram Domino: et gestabit iu-
dicium filiorum Israel in pectore suo, in con-
spectu Domini semper. 31Facies et tunicam
superhumeralis totam hyacinthinam, 32in cu-
ius medio supra erit capitium, et ora per
girum eiux textilis, sicut fieri solet in extre-
mis vestium partibus, ne facile rumpatur.
33Deorsum vero, ad pedes eiusdem tunicae,
per circuitum, quasi mala punica facies, ex
hyacintho, et purpura, et cocco bis tincto,
mixtis in medio tintinnabulis, 34Ita ut tin-
tinnabulum sit aureum et malum puni-
cum: rursumque tintinnabulum aliud aureum
et malum punicum. 35Et vestietur ea Aa-
ron in officio ministerii, ut audiatur soni-
tus quando ingreditur et egreditur Sanctua-
rium in conspectu Domini, et non moria-
tur. 36Facies et laminam de auro purissimo:
in qua sculpes opere caelatoris, Sanctum Do-
mino. 37Ligabisque eam vitta hyacinthina,
et erit super tiaram, 38imminens fronti pon-
tificis. Portabitque Aaron iniquitates eorum,
quae obtulerunt et sanctificaverunt filii Is-
rael, in cunctis muneribus et donariis suis.
Erit autem lamina semper in fronte eius, ut
placatus sit eis Dominus. 39Stringesque tuni-
cam bysso, et tiaram byssinam facies, et
balteum opere plumarii. 40Porro filiis Aa-
ron tunicas lineas parabis et balteos ac tia-
ras in gloriam et decorem: 41vestiesque his
omnibus Aaron fratrem tuum et filios eius
cum eo. Et cunctorum consecrabis manus,
sanctificabisque illos, ut sacerdotio fungan-
tur mihi. 42Facies et seminalia linea, ut ope-
riuant carnem turpitudinis suae, arenibus us-
quae ad femora: 43et utentur eis Aaron et filii
eius quando ingredientur tabernaculum te-
stimonii, vel quando appropinquant ad al-
tare ut ministrent in sanctuario, ne iniqui-
tatis rei moriantur. Legitimum sempiter-
num erit Aaron, et semini eius post eum.
Cap. XXIX
1Sed et hoc facies, ut mihi in sacerdo-
tio consecrentur. Tolle vitulum de ar-
mento, et arietes duos immaculatos, 2pa-
nesque azimos, et crustulam absque fermen-
to, quae conspersa sit oleo, lagana quoque
azyma oleo lita: de simila triticea cuncta
facies. 3Et posita in canistro offeres: vitu-
lum autem et duos arietes. 4Et Aaron, ac
filios eius applicabis ad ostium tabernaculi
testimonii. Cumque laveris patrem cum filiis
suis aqua, 5indues Aaron vestimentis suis,
id est, linea et tunica, et superhumerali et
rationali, quod constringes balteo. 6Et
pones tiaram in capite eius, et laminam
sanctam super tiaram, 7et oleum unctionis
fundes super caput eius: atque hoc ritu
consecrabitur. 8Filios quoque illius appli-
cabis, et indues tunicis lineis, cingesque bal-
teo, 9Aaron scilicet et liberos eius, et impo-
nes eis mitras: eruntque sacerdotes mihi reli-
gione perpetua. Postquam initiaveris ma-
nus eorum, 10applicabis et vitulum coram
tabernaculo testimonii. Imponentque Aaron
et filii eius manus super caput illius, 11et ma-
ctabis eum in conspectu Domini, iuxta
ostium tabernaculi testimonii. 12Sumptumque
de sanguine vituli, pones super cornua al-
taris digito tuo, reliquum autem sangui-
nem fundes iuxta basim eius. 13Sumes et
adipem totum qui operit intestina, et reti-
culum iecoris, ac duos renes, et adipem qui
super eos est, et offeres incensum super al-
tare: 14carnes vero vituli et corium et fimum
combures foris extra castra, eo quod pro
peccato sit. 15Unum quoque arietem su-
mes, super cuius caput ponent Aaron et
filii eius manus. 16Quem cum mactaveris,
tolles de sanguine eius, et fundes circa al-
tare. 17Ipsum autem arietem secabis in fru-
sta. Lotaque intestina eius ac pedes pones su-
pagina successiva »