
buntur: in praevaricatione, qua praevarica-
tus est, et in peccato suo, quod peccavit, in
ipsis morietur. 25Et dixistis: Non est aequa
via Domini. Audite ergo domus Israel:
Numquid via mea non est aequa, et non
magis viae vestrae pravae sunt? 26Cum enim
averterit se iustus a iustitia sua, et fecerit
iniquitatem, morietur in eis: in iniustitia
quam operatus est, morietur. 27Et cum aver-
terit se impius ab impietate sua, quam ope-
ratus est, et fecerit iudicium, et iustitiam: ip-
se animam suam vivificabit. 28Considerans
enim, et avertens se ab omnibus iniquita-
tibus suis, quas operatus est, vita vivet, et
non morietur. 29Et dicunt filii Israel: Non
est aequa via Domini. Numquid viae meae
non sunt aequae, domus Israel, et non magis
viae vestrae pravae? 30Idcirco unumquemque
iuxta vias suas iudicabo, domus Israel, ait
Dominus Deus. Convertimini, et agite poe-
nitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris:
et non erit vobis in ruinam iniquitas. 31Proii-
cite a vobis omnes praevaricationes vestras,
in quibus praevaricati estis, et facite vobis
cor novum, et spiritum novum: et quare
moriemini domus Israel? 32Quia nolo mor-
tem morientis, dicit Dominus Deus, rever-
timini, et vivite.
Cap. XIX
1Et tu assume planctum super principes
Israel, 2et dices: Quare mater tua leae-
na inter leones cubavit, in medio leuncu-
lorum enutrivit catulos suos? 3Et eduxit
unum de leunculis suis, et leo factus est: et
didicit capere praedam, hominemque come-
dere. 4Et audierunt de eo gentes, et non
absque vulneribus suis ceperunt eum: et
adduxerunt eum in catenis in terram Aegy-
pti. 5Quae cum vidisset quoniam infirmata
est, et periit exspectatio eius: tulit unum de
leunculis suis, leonem constituit eum. 6Qui
incedebat inter leones, et factus est leo: et
didicit praedam capere, et homines devora-
re: 7didicit viduas facere, et civitates eo-
rum in desertum adducere: et desolata est
terra, et plenitudo eius a voce rugitus illius.
8Et convenerunt adversus eum gentes un-
dique de provinciis, et expanderunt super
eum rete suum, in vulneribus earum captus
est. 9Et miserunt eum in caveam, in cate-
nis adduxerunt eum ad regem Babylonis:
miseruntque eum in carcerem, ne audiretur
vox eius ultra super montes Israel. 10Mater
tua quasi vinea in sanguine tuo super a-
quam plantata est: fructus eius, et frondes
eius creverunt ex aquis multis. 11Et factae
sunt ei virgae solidae in sceptra dominantium,
et exaltata est statura eius inter frondes: et
vidit altitudinem suam in multitudine pal-
mitum suorum. 12Et evulsa est in ira, in
terramque proiecta, et ventus urens siccavit
fructum eius: marcuerunt, et arefactae sunt
virgae roboris eius: ignis comedit eam.
13Et nunc transplantata est in desertum, in
terra invia, et sitienti. 14Et egressus est ignis
de virga ramorum eius, qui fructum eius
comedit: et non fuit in ea virga fortis, sce-
ptrum dominantium. Planctus est, et erit
in planctum.
Cap. XX
1Et factum est in anno septimo, in quin-
to, in decima mensis: venerunt viri de
senioribus Israel ut interrogarent Dominum,
et sederunt coram me. 2Et factus est sermo
Domini ad me, dicens: 3Fili hominis lo-
quere senioribus Israel, et dices ad eos: Haec
dicit Dominus Deus: Numquid ad interro-
gandum me vos venistis? Vivo ego quia non
respondebo vobis, ait Dominus Deus. 4Si
iudicas eos, si iudicas fili hominis, abomi-
nationes patrum eorum ostende eis. 5Et di-
ces ad eos: Haec dicit Dominus Deus: In
die, qua elegi Israel, et levavi manum meam
pro stirpe domus Iacob, et apparui eis in
terra Aegypti, et levavi manum meam pro
eis, dicens: Ego Dominus Deus vester: 6in
die illa levavi manum meam pro eis, ut edu-
cerem eos de terra Aegypti, in terram, quam
provideram eis, fluentem lacte, et melle:
quae est egregia inter omnes terras. 7Et di-
xi ad eos: Unusquisque offensiones oculorum
suorum abiiciat, et in idolis Aegypti nolite
pagina successiva »