
dispergentur: et scietis quia ego Dominus
locutus sum. 22Haec dicit Dominus Deus:
Et sumam ego de medulla cedri sublimis,
et ponam: de vertice ramorum eius tene-
rum distringam, et plantabo super mon-
tem excelsum et eminentem. 23In monte
sublimi Israel plantabo illud, et erumpet
in germen, et faciet fructum, et erit in ce-
drum magnam: et habitabunt sub ea om-
nes volucres, et universum volatile sub
umbra frondium eius nidificabit. 24Et scient
omnia ligna regionis, quia ego Dominus
humiliavi lignum sublime, et exaltavi li-
gnum humile: et siccavi lignum viride, et
frondere feci lignum aridum. Ego Domi-
nus locutus sum, et feci.
Cap. XVIII
1Et factus est sermo Domini ad me, di-
cens: 2Quid est quod inter vos parabo-
lam vertitis in proverbium istud in terra
Israel, dicentes: Patres comederunt uvam
acerbam, et dentes filiorum obstupescunt?
3Vivo ego, dicit Dominus Deus, si erit ultra
vobis parabola haec in proverbium in Is-
rael. 4Ecce omnes animae, meae sunt: ut
anima patris, ita et anima filii mea est: ani-
ma, quae peccaverit, ipsa morietur. 5Et vir
si fuerit iustus, et fecerit iudicium, et iusti-
tiam, 6in montibus non comederit, et ocu-
los suos non levaverit ad idola domus Is-
rael: et uxorem proximi sui non violaverit,
et ad mulierem menstruatam non accesse-
rit: 7et hominem non contristaverit: pi-
gnus debitori reddiderit, per vim nihil ra-
puerit: panem suum esurienti dederit, et
nudum operuerit vestimento: 8ad usuram
non commodaverit, et amplius non acce-
perit: ab iniquitate averterit manum suam,
et iudicium verum fecerit inter virum et vi-
rum: 9in praeceptis meis ambulaverit, et iu-
dicia mea custodierit ut faciat veritatem:
hic iustus est, vita vivet, ait Dominus Deus.
10Quod si genuerit filium latronem effun-
dentem sanguinem, et fecerit unum de istis:
11et haec quidem omnia non facientem, sed
in montibus comedentem, et uxorem pro-
ximi sui polluentem: 12egenum, et paupe-
rem contristantem, rapientem rapinas, pi-
gnus non reddentem, et ad idola levantem
oculos suos, abominationem facientem: 13ad
usuram dantem, et amplius accipientem:
numquid vivet? Non vivet. Cum universa
haec detestanda fecerit, morte morietur, san-
guis eius in ipso erit. 14Quod si genuerit fi-
lium, qui videns omnia peccata patris sui,
quae fecit, timuerit, et non fecerit simile
eis: 15super montes non comederit, et ocu-
los suos non levaverit ad idola domus Is-
rael, et uxorem proximi sui non violaverit:
16et virum non contristaverit, pignus non
retinuerit, et rapinam non rapuerit, panem
suum esurienti dederit, et nudum operue-
rit vestimento: 17a pauperis iniuria averte-
rit manum suam, usuram et superabundan-
tiam non acceperit, iudicia mea fecerit, in
praeceptis meis ambulaverit: hic non mo-
rietur in iniquitate patris sui, sed vita vi-
vet. 18Pater eius quia calumniatus est, et vim
fecit fratri, et malum operatus est in medio
populi sui, ecce mortuus est in iniquitate
sua. 19Et dicitis: Quare non portavit filius
iniquitatem patris? Videlicet, quia filius
iudicium, et iustitiam operatus est, omnia
praecepta mea custodivit, et fecit illa, vivet
vita. 20Anima, quae peccaverit, ipsa morie-
tur: filius non portabit iniquitatem patris,
et pater non portabit iniquitatem filii:
iustitia iusti super eum erit, et impietas
impii erit super eum. 21Si autem impius
egerit poenitentiam ab omnibus peccatis
suis, quae operatus est, et custodierit
omnia praecepta mea, et fecerit iudicium,
et iustitiam: vita vivet, et non morietur.
22Omnium iniquitatum eius, quas opera-
tus est, non recordabor: in iustitia sua,
quam operatus est, vivet. 23Numquid vo-
luntatis meae est mors impii, dicit Domi-
nus Deus, et non ut convertatur a viis
suis, et vivat? 24Si autem averterit se iu-
stus a iustitia sua, et fecerit iniquitatem se-
cundum omnes abominationes, quas ope-
rari solet impius, numquid vivet? Omnes
iustitiae eius, quas fecerat, non recorda-
pagina successiva »