
currere faciam eum ad illam: et quis erit
electus, quem praeponam ei? Quis enim si-
milis mei? Et quis sustinebit me? Et quis est
iste pastor, qui resistat vultui meo? 20Propte-
rea audite consilium Domini, quod iniit de
Edom: et cogitationes eius quas cogitavit
de habitatoribus Theman: Si non deiece-
rint eos parvuli gregis, nisi dissipaverint cum
eis habitaculum eorum. 21A voce ruinae eo-
rum commota est terra: clamor in mari Ru-
bro auditus est vocis eius. 22Ecce quasi aqui-
la ascendet, et avolabit, et expandet alas
suas super Bosran: et erit cor fortium Idu-
maeae in die illa quasi cor mulieris parturien-
tis. 23Ad Damascum: Confusa est Emath, et
Arphad: quia auditum pessimum audierunt,
turbati sunt in mari: prae sollicitudine quie-
scere non potuit. 24Dissoluta est Damascus,
versa est in fugam, tremor apprehendit eam:
angustia et dolores tenuerunt eam quasi par-
turientem. 25Quomodo dereliquerunt civi-
tatem laudabilem, urbem laetitiae? 26Ideo ca-
dent iuvenes eius in plateis eius: et omnes
viri praelii conticescent in die illa, ait Domi-
nus exercituum. 27Et succendam ignem in
muro Damasci, et devorabit moenia Bena-
dad. 28Ad Cedar, et ad regna Asor, quae per-
cussit Nabuchodonosor rex Babylonis. Haec
dicit Dominus: Surgite, et ascendite ad Ce-
dar, et vastate filios orientis. 29Tabernacula
eorum, et greges eorum capient: pelles
eorum, et omnia vasa eorum, et camelos eo-
rum tollent sibi: et vocabunt super eos for-
midinem in circuitu. 30Fugite, abite vehemen-
ter, in voraginibus sedete, qui habitatis Asor,
ait Dominus: iniit enim contra vos Nabu-
chodonosor rex Babylonis consilium, et co-
gitavit adversum vos cogitationes. 31Con-
surgite, et ascendite ad gentem quietam, et
habitantem confidenter, ait Dominus, non
ostia, nec vectes eis: soli habitant. 32Et erunt
cameli eorum in direptionem, et multitudo
iumentorum in praedam: et dispergam eos
in omnem ventum, qui sunt attonsi in co-
mam: et ex omni confinio eorum adducam
interitum super eos, ait Dominus. 33Et erit
Asor in habitaculum draconum, deserta us-
que in aeternum: non manebit ibi vir, nec
incolet eam filius hominis. 34Quod facum
est verbum Domini ad Ieremiam prophe-
tam adversus Aelam in principio regni Se-
deciae regis Iuda, dicens: 35Haec dicit Domi-
nus exercituum: Ecce ego confringam ar-
cum Aelam, et summam fortitudinem eo-
rum. 36Et inducam super Aelam quattuor
ventos a quatuor plagis caeli: et ventilabo
eos in omnes ventos istos: et non erit gens,
ad quam non perveniant profugi Aelam.
37Et pavere faciam Aelam coram inimicis
suis, et in conspectu quaerentium animam
eorum: et adducam super eos malum, iram
furoris mei, dicit Dominus: et mittam post
eos gladium donec consumam eos. 38Et
ponam solium meum in Aelam, et per-
dam inde reges et principes, ait Dominus.
39In novissimis autem diebus reverti faciam
captivos Aelam, dicit Dominus.
Cap. L
1Verbum, quod locutus est Dominus de
Babylone, et de terra Chaldaeorum in
manu Ieremiae prophetae. 2Annunciate in
gentibus, et auditum facite: levate signum,
praedicate, et nolite celare: dicite: Capta est
Babylon, confusus est Bel, victus est Mero-
dach, confusa sunt sculptilia eius, superata
sunt idola eorum. 3Quoniam ascendit con-
tra eam gens ab aquilone, quae ponet ter-
ram eius in solitudinem: et non erit qui ha-
bitet in ea ab homine usque ad pecus: et
moti sunt, et abierunt. 4In diebus illis, et in
tempore illo, ait Dominus: venient filii Is-
rael ipsi et filii Iuda simul: ambulantes et
flentes properabunt, et Dominum Deum
suum quaerent. 5In Sion interrogabunt viam,
huc facies eorum. Venient, et apponentur
ad Dominum foedere sempiterno, quod nul-
la oblivione delebitur. 6Grex perditus fa-
ctus est populus meus: pastores eorum se-
duxerunt eos, feceruntque vagari in monti-
bus: de monte in collem transierunt, obli-
ti sunt cubilis sui. 7Omnes, qui invenerunt,
comederunt eos: et hostes eorum dixerunt:
Non peccavimus: pro eo quod peccave-
pagina successiva »