
runt Domino decori iustitiae, et exspectatio-
ni patrum eorum Domino. 8Recedite de
medio Babylonis, et de terra Chaldaeorum
egredimini: et estote quasi haedi ante gre-
gem. 9Quoniam ecce ego suscito, et addu-
cam in Babylonem congregationem gen-
tium magnarum de terra Aquilonis: et prae-
parabuntur adversus eam, et inde capietur:
sagitta eius quasi viri fortis interfectoris,
non revertetur vacua. 10Et erit Chaldaea in
praedam: omnes vastantes eam replebun-
tur, ait Dominus. 11Quoniam exsultatis, et
magna loquimini, diripientes haereditatem
meam: quoniam effusi estis sicut vituli su-
per herbam, et mugistis sicut tauri. 12Con-
fusa est mater vestra nimis, et adaequata
pulveri, quae genuit vos: ecce novissima
erit in gentibus, deserta, invia, et arens. 13Ab
ira Domini non habitabitur, sed redigetur
tota in solitudinem: omnis, qui transibit
per Babylonem stupebit, et sibilabit super
universis plagis eius. 14Praeparamini contra
Babylonem per circuitum omnes qui ten-
ditis arcum; debellate eam, non parcatis
iaculis: quia Domino peccavit. 15Clamate
adversus eam, ubique dedit manum, ceci-
derunt fundamenta eius, destructi sunt mu-
ri eius, quoniam ultio Domini est: ultionem
accipite de ea: sicut fecit, facite ei. 16Disper-
dite satorem de Babylone, et tenentem fal-
cem in tempore messis: a facie gladii co-
lumbae unusquisque ad populum suum con-
vertetur, et singuli ad terram suam fugient.
17Grex dispersus Israel, leones eiecerunt
eum: primus comedit eum rex Assur: iste
novissimus exossavit eum Nabuchodono-
sor rex Babylonis. 18Propterea haec dicit
Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego
visitabo regem Babylonis et terram eius,
sicut visitavi regem Assur: 19et reducam Is-
rael ad habitaculum suum: et pascetur Car-
melum et Basan, et in monte Ephraim, et
Galaad saturabitur anima eius. 20In diebus
illis, et in tempore illo, ait Dominus: quae-
retur iniquitas Israel, et non erit: et pecca-
tum Iuda, et non invenietur: quoniam pro-
pitius ero eis quos reliquero. 21Super terram
dominantium ascende, et super habitato-
res eius visita, dissipa, et interfice quae post
eos sunt, ait Dominus: et fac iuxta omnia
quae praecepi tibi. 22Vox belli in terra, et con-
tritio magna. 23Quomodo confractus est, et
contritus malleus universae terrae? Quomo-
do versa est in desertum Babylon in gen-
tibus? 24Illaqueavi te, et capta es Babylon,
et nesciebas: inventa es et apprehensa:
quoniam Dominum provocasti. 25Aperuit
Dominus thesaurum suum, et protulit vasa
irae suae: quoniam opus est Domino Deo
exercituum in terra Chaldaeorum. 26Venite
ad eam ab extremis finibus, aperite ut exeant
qui conculcent eam: tollite de via lapides,
et redigite in acervos, et interficite eam:
nec sit quidquam reliquum. 27Dissipate uni-
versos fortes eius, descendant in occisio-
nem: vae eis, quia venit dies eorum, tempus
visitationis eorum. 28Vox fugientium, et eo-
rum qui evaserunt de terra Babylonis, ut
annuncient in Sion ultionem Domini Dei
nostri, ultionem templi eius. 29Annunciate
in Babylonem plurimis omnibus, qui ten-
dunt arcum: consistite adversus eam per
gyrum, et nullus evadat: reddite ei secun-
dum opus suum: iuxta omnia quae fecit,
facite illi: quia contra Dominum erecta
est, adversum sanctum Israel. 30Idcirco ca-
dent iuvenes eius in plateis eius: et omnes
viri bellatores eius conticescent in die illa,
ait Dominus. 31Ecce ego ad te superbe, di-
cit Dominus Deus exercituum: quia venit
dies tuus, tempus visitationis tuae. 32Et ca-
det superbus, et corruet, et non erit qui su-
scitet eum: et succendam ignem in urbi-
bus eius, et devorabit omnia in circuitu e-
ius. 33Haec dicit Dominus exercituum: Ca-
lumniam sustinent filii Israel, et filii Iuda
simul: omnes, qui ceperunt eos, tenent, no-
lunt dimittere eos. 34Redemptor eorum
fortis, Dominus exercituum nomen eius,
iudicio defendet causam eorum, ut exter-
reat terram, et commoveat habitatores Ba-
bylonis. 35Gladius ad Chaldaeos, ait Domi-
nus, et ad habitatores Babylonis, et ad prin-
cipes, et ad sapientes eius. 36Gladius ad di-
pagina successiva »