
minus sicut locutus est, quia peccastis Do-
mino, et non audistis vocem eius, et factus
est vobis sermo hic. 4Nunc ergo ecce solvi
te hodie de catenis, quae sunt in manibus
tuis: si placet tibi ut venias mecum in Ba-
bylonem, veni: et ponam oculos meos su-
per te: si autem displicet tibi venire mecum
in Babylonem, reside: ecce omnis terra in
conspectu tuo est: quod elegeris, et quo
placuerit tibi ut vadas, illuc perge. 5Et me-
cum noli venire: sed habita apud Godoliam
filium Ahicam filii Saphan, quem praeposuit
rex Babylonis civitatibus Iuda: habita er-
go cum eo in medio populi: vel quocumque
placuerit tibi ut vadas, vade. Dedit quoque
ei magister militiae cibaria, et munuscula, et
dimisit eum. 6Venit autem Ieremias ad Go-
doliam filium Ahicam in Masphath, et ha-
bitavit cum eo in medio populi, qui relictus
fuerat in terra. 7Cumque audissent omnes
principes exercitus, qui dispersi fuerant per
regiones, ipsi et socii eorum, quod praefecis-
set rex Babylonis Godoliam filium Ahicam
terrae, et quod commendasset ei viros, et
mulieres, et parvulos, et de pauperibus ter-
rae, qui non fuerant translati in Babylonem:
8Venerunt ad Godoliam in Masphath: et
Ismahel filius Nathaniae, et Iohanan, et Io-
nathan filii Caree, et Sareas filius Thanehu-
meth, et filii Ophi, qui erant de Netopha-
thi, et Iezonias filius Maachathi, ipsi et viri
eorum. 9Et iuravit eis Godolias filius Ahi-
cam filii Saphan, et comitibus eorum, di-
cens: Nolite timere servire Chaldaeis, ha-
bitate in terra, et servite regi Babylonis, et
bene erit vobis. 10Ecce ego habito in Mas-
phath, ut respondeam praecepto Chaldaeo-
rum, qui mittuntur ad nos: vos autem col-
ligite vindemiam, et messem, et oleum, et
condite in vasis vestris, et manete in urbi-
bus vestris quas tenetis. 11Sed et omnes Iu-
daei, qui erant in Moab, et in filiis Ammon,
et in Idumaea, et in universis regionibus, au-
dito quod dedisset rex Babylonis reliquias
in Iudaea, et quod praeposuisset super eos
Godoliam filium Ahicam filii Saphan: 12re-
versi sunt, inquam, omnes Iudaei de univer-
sis locis, ad quae profugerant, et venerunt
in Terram Iuda ad Godoliam in Masphath:
et collegerunt vinum, et messem multam
nimis. 13Iohanan autem filius Caree, et om-
nes principes exercitus, qui dispersi fuerant
in regionibus, venerunt ad Godoliam in
Masphath. 14Et dixerunt ei: Scito quod Baa-
lis, rex filiorum Ammon misit Ismahel filium
Nathaniae percutere animam tuam. Et
non credidit eis Godolias filius Ahicam.
15Iohanan autem filius Caree dixit ad Go-
doliam seorsum in Masphath, loquens: Ibo,
et percutiam Ismahel filium Nathaniae nul-
lo sciente, ne interficiat animam tuam, et
dissipentur omnes Iudaei, qui congregati
sunt ad te, et peribunt reliquiae Iuda. 16Et
ait Godolias filius Ahicam ad Iohanan fi-
lium Caree: Noli facere verbum hoc: fal-
sum enim tu loqueris de Ismahel.
Cap. XLI
1Et factum est in mense septimo, venit
Ismahel filius Nathaniae, filii Elisama de
semine regali, et optimates regis, et decem
viri cum eo, ad Godoliam filium Ahicam in
Masphath: et comederunt ibi panes simul
in Masphath. 2Surrexit autem Ismahel filius
Nathaniae, et decem viri, qui cum eo erant,
et percusserunt Godoliam filium Ahicam
filii Saphan gladio, et interfecerunt eum,
quem praefecerat rex Babylonis terrae. 3Om-
nes quoque Iudaeos, qui erant cum Godolia
in Masphath, et Chaldaeos, qui reperti sunt
ibi, et viros bellatores percussit Ismahel.
4Secundo autem die postquam occiderat
Godoliam, nullo adhuc sciente, 5venerunt
viri de Sichem, et de Silo, et de Samaria
octoginta viri: rasi barba, et scissis vestibus,
et squallentes: et munera, et thus habebant
in manu, ut offerrent in domo Domini.
6Egressus ergo Ismahel filius Nathaniae in
occursum eorum de Masphath, incedens et
plorans ibat: cum autem occurrisset eis, di-
xit ad eos: Venite ad Godoliam filium Ahi-
cam. 7Qui cum venissent ad medium civi-
tatis, interfecit eos Ismahel filius Nathaniae
circa medium laci, ipse et viri, qui erant cum eo.
pagina successiva »