La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Occorrenze immagine » Biblia Vulgata (1592) - p. 753


uxores tuae, et filii tui educentur ad Chal-
daeos: et non effugies manus eorum, sed in
manu regis Babylonis capieris: et civita-
tem hanc comburet igni. 24Dixit ergo Se-
decias ad Ieremiam: Nullus sciat verba
haec, et non morieris. 25Si autem audierint
principes quia locutus sum tecum, et vene-
rint ad te, et dixerint tibi: Indica nobis quid
locutus sis cum rege, ne celes nos, et non
te interficiemus : et quid locutus est tecum
rex: 26Dices ad eos: Prostravi ego preces
meas coram rege, ne me reduci iuberet in
domum Ionathan, et ibi morerer. 27Venerunt
ergo omnes principes ad Ieremiam, et in-
terrogaverunt eum: et locutus est eis iuxta
omnia verba, quae praeceperat ei rex, et ces-
saverunt ab eo: nihil enim fuerat auditum.
28Mansit vero Ieremias in vestibulo carceris
usque ad diem, quo capta est Ierusalem: et
factum est ut caperetur Ierusalem.

Cap. XXXIX

1Anno nono Sedeciae regis Iuda, men-
se decimo, venit Nabuchodonosor rex
Babylonis, et omnis exercitus eius ad Ieru-
salem, et obsidebant eam. 2Undecimo au-
tem anno Sedeciae, mense quarto, quinta
mensis aperta est civitas. 3Et ingressi sunt
omnes principes regis Babylonis, et sede-
runt in porta media: Neregel, Sereser, Se-
megarnabu, Sarsachim, Rabsares, Neregel,
Sereser, Rebmag, et omnes reliqui princi-
pes regis Babylonis. 4Cumque vidisset eos
Sedecias rex Iuda, et omnes viri bellatores,
fugerunt: et egressi sunt nocte de civitate
per viam horti regis, et per portam, quae
erat inter duos muros, et egressi sunt ad viam
deserti. 5Persecutus est autem eos exercitus
Chaldaeorum, et comprehenderunt Sede-
ciam in campo solitudinis Ierichontinae, et
captum adduxerunt ad Nabuchodonosor
regem Babylonis in Reblatha, quae est
in terra Emath: et locutus est ad eum iudicia.
6Et occidit rex Babylonis filios Sedeciae in
Reblatha, in oculis eius: et omnes nobiles
Iuda occidit rex Babylonis. 7Oculos quo-
que Sedeciae eruit: et vinxit eum compe-
dibus ut duceretur in Babylonem. 8Do-
mum quoque regis, et domum vulgi suc-
cenderunt Chaldaei igni, et murum Ierusa-
lem subverterunt. 9Et reliquias populi, qui
remanserant in civitate, et perfugas, qui
transfugerant ad eum, et superfluos vulgi,
qui remanserant, transtulit Nabuzardan ma-
gister militum in Babylonem. 10Et de ple-
be pauperum, qui nihil penitus habebant,
dimisit Nabuzardan magister militum in
terra Iuda, et dedit eis vineas, et cisternas
in die illa. 11Praeceperat autem Nabucho-
donosor rex Babylonis de Ieremia Nabu-
zardan magistro militum, dicens: 12Tolle il-
lum, et pone super eum oculos tuos, ni-
hilque ei mali facias: sed, ut voluerit, sic facias
ei. 13Misit ergo Nabuzardan princeps mi-
litiae, et Nabusezban, et Rabsares, et Nere-
gel, et Sereser, et Rebmag, et omnes opti-
mates regis Babylonis, 14miserunt, et tule-
runt Ieremiam de vestibulo carceris, et tra-
diderunt eum Godoliae filio Ahicam filii
Saphan ut intraret in domum, et habitaret
in populo. 15Ad Ieremiam autem factus fue-
rat sermo Domini, cum clausus esset in ve-
stibulo carceris, dicens: 16Vade, et dic Abde-
melech Aethiopi, dicens: Haec dicit Domi-
nus exercituum Deus Israel: Ecce ego in-
ducam sermones meos super civitatem hanc
in malum, et non in bonum: et erunt in con-
spectu tuo in die illa. 17Et liberabo te in die
illa, ait Dominus: et non traderis in manus
virorum, quos tu formidas: 18Sed eruens li-
berabo te, et gladio non cades: sed erit tibi
anima tua in salutem, quia in me habuisti
fiduciam, ait Dominus.

Cap. XL

1Sermo, qui factus est ad Ieremiam a
Domino, postquam dimissus est a Na-
buzardan magistro militiae de Rama, quan-
do tulit eum vinctum catenis in medio om-
nium, qui migrabant de Ierusalem et Iuda,
et ducebantur in Babylonem. 2Tollens er-
go princeps militiae Ieremiam, dixit ad eum:
Dominus Deus tuus locutus est malum hoc
super locum istum, 3et adduxit: et fecit Do-


pagina successiva »